The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

  BONAĖRENSIS*

EXARCHATUS APOSTOLICUS PRO FIDELIBUS RITUS BYZANTINI UCRAINORUM
IN ARGENTINA CONDITUR

 

Ucrainorum fidelium, in Argentina degentium, coetum, qui ad Ordinariatum illum pertinet pro fidelibus rituum orientalium anno MCMLIX ibi locorum constitutum, magis magisque pollere ita libenti animo accepimus, ut concedere opportunum visum fuerit eorum omnium precibus, qui ut ad gradum exarchatus apostolici idem eveheretur ab Apostolica Sede petierunt. De huiusmodi autem negotio ad Nos rettulit venerabilis Frater Noster Hamletus Ioannes S. R. E. Cardinalis Cicognani, a publicis Ecclesiae negotiis, audita scilicet Sacra Congregatione pro Ecclesia Orientali deque sententia Archiepiscopi Bonaėrensis eiusdemque Ordinarii pro fidelibus rituum orientalium, Conferentiae praeterea episcopalis pro Argentina, ac denique Apostolici in eadem natione Nuntii. Quapropter, suprema Nostra potestate exarchatum apostolicum pro fidelibus ritus byzantini Ucrainorum in Argentina commorantibus condimus, cui tamquam Exarchum venerabilem Fratrem Andream Sapelak, Episcopum titulo Sebastopolitanum in Thracia praeficimus, adhuc Visitatorem Apostolicum pro iisdem Ucrainis in Argentina, datis iuribus impositisque obligationibus congruis. Novus exarchatus metropolitanae Sedi Bonaėrensi, instar Ecclesiae suffraganeae, subdatur; eius vero Sedes in Bonaėrensi urbe sit, in qua videlicet sacer Praesul domicilium habet, in quaque exarchale templum est. Mandamus praeterea ut Consultores exarchales eligantur, qui Praesuli in gerendis negotiis assistant. Mensam exarchalem constituent sive pecuniae a fidelibus sponte oblatae, sive paroeciarum tributa, sive denique bonorum reditus ad exarchatum pertinentium. De pueris adulescentibusque qui ad sacerdotium Dei instinctu vocentur, statuimus ut ad Seminaria quoad fieri poterit mittantur pro Ucrainis exstructa, praesertim Romae. Sedi exarchali atque eius Antistiti iura omnia ac privilegia competunt quae in Litteris Apostolicis de ritibus orientalibus et de personis, datis die 2 mensis Iunii, anno 1957, a can. 366 ad 387 recensentur; hoc tamen cauto, quod potestas iurisdictionis Exarchi in fideles Ucrainos exercenda erit non exclusive sed cumulate cum potestate Ordinariorum locorum ritus latini, qui tamen secundaria ratione iure suo utantur. In locis ubi paroecia pro fidelibus Ucrainis desit, parochus latini ritus curam ipsorum gerat, donec proprii ritus parochus constituatur aut sacerdos pro ipsis designetur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

MAXIMILIANUS Card. DE FURSTENBERG
S. Congr. pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 10, pp. 547-549

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top