The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BARENSIS*

NORMAE DE BASILICA COLLEGIALI SANCTI NICOLAI, IN URBE BARIO,
NOVA RATIONE EDUNTUR.

 

Basilicae Nicolaitanae Barensis in promptu omnium est tot per saecula laudes cecinisse sive undique ab oriente et occidente sole fidelium sociatas multitudines, sive ipsas mira arte exstructas aedes, sive denique, singularibus collatis iuribus privilegiisque, supremos catholicae Ecclesiae Pastores. Cuius propensioris in idem templum Romanorum Pontificum voluntatis documento etiam sunt Pii XII, Decessoris Nostri fel. rec., Litterae Apostolicae a verbis Sacris in aedibus incipientes, die v mensis augusti, anno MDCCCCLI datae, quibus praeclarissimo Sancti Nicolai Episcopi Myrensis templo, in pristinam post recentioris belli eversiones ornatioremque formam restituto, exemptionis privilegium ab Ordinarii Barensis iurisdictione Summus idem Pontifex confirmavit atque illud curis credidit sodalium Ordinis Fratrum Praedicatorum. Qui quidem tam impense delato sibi munere functi sunt ut, ob ipsorum cuiusque navatam operam ob divinaque sollemni ritu persaepe inibi peracta, quam plurimi christifidelium coetus ad se Sacramentorum sacrarumque concionum pabulo reficiendos allecti sunt. Nunc autem, Oecumenica Synodo Vaticana secunda expleta, cum tempus sit impensioris dandi studii ut sive interiores Ecclesiae opes, sive normae quibus eius instituta ordinantur novo polleant vigore totamque vitalitatem attingant, adeo ut Christo vivo Ecclesia viva respondeat, necessitas sincerae praesentisque virium concordiae atque arctioribus nexibus omnium labores disponendi neminem latere potest. Coniuncta vero huiusmodi opera, eaque prompta ac magnanima, Archiepiscopi dioecesani nempe et utriusque ordinis cleri, in urbe Bario maxime postulari videtur, cum non tantum toti civitati sed universae fere catholicitati momentum Sancti Nicolai Basilica obtineat quaeque oecumenico motui provehendo in omni memoria iugiter contulerit. Quapropter libenter precibus accedentes quibus ab Apostolica Sede expostulatum est ut normae, per Apostolicas quas diximus Pii XII Litteras editae, nova ratione, id est ad Concilii Oecumenici placita ac nostrorum temporum adiuncta, componerentur Nos, praehabita concordi sententia Archiepiscopi Barensis atque Moderatorum Ordinis Praedicatorum, occasionem nacti aliud benevolentiae testimonium praebendi, idem scilicet templum Sancti Nicolai Sanctae Apostolicae Romanae Sedi necnon Archiepiscopo dioecesano, alia licet ratione, arctius ligandi, de sententia dilecti Filii Nostri S. R. E. Cardinalis Sacrae Congregationis pro Episcopis Praefecti, quas memoravimus Litteris Apostolicis, quatenus opus sit, obrogantes ac derogantes, statuimus ut dehinc rerum ordinationes in Basilica Sancti Nicolai, Barii, et in continentibus aedibus his, quae sequuntur normis regantur.

1. Basilica Sancti Nicolai clerusque eidem adscriptus Apostolicae Sedi in iis quae pertinent ad Basilicae servitium immediate subiciuntur. 

2. Idem templum continentesque aedes Ordini Fratrum Praedicatorum, ad nutum Sanctae Sedis, concreduntur.

3. Nomine cleri, de quo in n. 1, intelleguntur Religiosi Ordinis Fratrum Praedicatorum Communitatis a Generali Magistro eiusdem Ordinis ibi constitutae, servitio Basilicae assignati.

4. Basilica S. Nicolai perpetuum in modum ad honorem et dignitatem Basilicae Pontificiae evehitur, cum omnibus iuribus ac privilegiis quae eiusdem tituli templis competunt.

5. Apostolica Sedes Basilicae S. Nicolai Delegatum Pontificium praeponit eique iura et onera quae infra recensentur tribuit.

6. Munus Delegati Pontificii annectitur Archiepiscopo pro tempore Barensi, amisso titulo Magni Prioris , quo adhuc idem Archiepiscopus honoris causa condecorabatur.

7. Communitas Religiosorum Fratrum Praedicatorum exemptione etiam a Delegato Pontificio ad normam iuris communis gaudet. Templum autem iurisdictioni Delegati Pontificii obnoxium erit eadem ratione qua paroeciales sacrae aedes Religiosis non pleno iure concreditae. In sacris in Basilica peragendis Religiosi ritu et Kalendario proprii Ordinis utuntur.

8. Basilicae S. Nicolai Rector erit Superior memoratae Communitatis religiosae. Ipsi vero, praeter facultates quae infra recensentur, munera et officia a iure communi sacrarum aedium Rectoribus tributa competunt.

9. Circa praecedentiam, in templo servandam inter varias personas sive physicas sive morales, normae attendantur in C. I. C. statutae. Ad Delegatum Pontificium et Capitulum Metropolitanum Barense quod attinet, usurpentur praescriptiones cann. 347 et 408.

10. Apostolicae Sedes erit: confirmare et instituere Rectorem Basilicae, a Generali Ordinis Fratrum Praedicatorum Magistro praesentatum; advigilare per suum Delegatum circa Nicolaitani templi bonorum temporalium, sive mobilium sive immobilium, administrationem atque circa onerum piarum fundationum, donationum et oblationum exsecutionem; recipere annuas relationes de vita religiosa et de statu oeconomico ac patrimoniali Basilicae; nominare, vacante Sede metropolitana Barensi, Vicarium eiusdem Basilicae eique opportunas et necessarias concedere facultates.

11. Delegati Pontificii, praeter ea quae eidem ad normam art. 6 competunt, erit: sacris in Basilica operari pontificali aut sollemni ritu, festis Sancti Nicolai, diebus nono mensis maii et sexto decembris recurrentibus eidem assistente Capitulo metropolitano Barensi, adsistentibus autem ei Patribus Ordinis Praedicatorum ipsius Basilicae, si aliis vel festis diebus vel adiunctis sacra celebret; pontificali cathedra uti, ad normam legum liturgicarum; coetibus praesidere, quorum est sollemnia sive ordinaria sive extraordinaria in honorem S. Nicolai decernere (vulgo Comitati delle feste patronali di San Nicola ), eorumdemque coetuum moderatores, a Rectore Basilicae praesentatos seu designatos, nominare; sacris processionibus praesidere, quae a Basilica procedunt; convocare et agere congressus seu conventus sollemniores et peculiares actiones mire in Basilica, collatis cum eiusdem Rectore consiliis, qui si dissentiat, Apostolica Sedes consulenda; ad Sanctam Sedem suas et Rectoris relationes quotannis transmittere de statu aedium, de cultu et actionis pastoralis ratione atque de administratione rerum Basilicae.

12. Rector Basilicae in muneris possessionem publico ritu a Delegato Pontificio mittetur, cuius quidem possessionis authenticum editum instrumentum in Basilicae archivo servandum; in Basilica gaudet facultate ordinaria praedicandi, sacramentales confessiones recipiendi, matrimoniis assistendi ad normam cann. 1094 et 1097 1, 3, cum onere ad parochum cathedralis templi acta transmittendi, delegandi facultatem praedicandi et confessiones audiendi, modo habituali et permanenter, atque matrimoniis assistendi, tantum in singulis casibus iuxta can. 1096 C. I. C.; praesidet sollemnibus processionibus, a Basilica procedentibus, quibus Delegatus Pontificius non intersit; vices Praesidis gerit coetuum, quorum est sive annualia sive extraordinaria sollemnia ordinare in honorem S. Nicolai; de consensu saltem praesumpto Delegati Pontificii valet quoque Episcopum quemdam ad speciales functiones sacras in Basilica agendas invitare; ad extraordinarias quasdam celebrationes in Basilica ineundas, beneplacitum requirat a Delegato Pontificio, qui si dissentiat, res Apostolicae Sedi deferatur; quotannis Delegato Pontificio relationem mittet de ratione cultus et actionis pastoralis in Basilica exercitae, necnon de administratione bonorum, Sanctae Sedi transmittendam; vacante denique Rectoris officio, eoque quomodolibet absente, eius munera et obligationes suscipit qui eius vices gerit in regimine Communitatis.

Haec tandem omnia, quae decrevimus, ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Eganus Righi Lambertini, Archiepiscopus titulo Docleensis idemque in Italia Apostolicus Nuntius, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui vero negotium perfecerit documenta de more exarabit ad Sacramque Congregationem pro Episcopis quam primum mittet, de more signata sigilloque impressa. Hanc autem Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus, contrariis minime obstantibus, etiam speciali mentione dignis.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 8, pp. 446-449

 

Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

     

top