 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PERAMIHOËNSIS - IRINGAËNSIS
(NJOMBENAE)*
SEIUNCTIS A CIRCUMSCRIPTIONIBUS
ECCLESIASTICIS PERAMIHOËNSI ET IRINGAËNSI NONNULLIS TERRITORIIS, NOVA
CONSTITUITUR DIOECESIS, NOMINE «NJOMBENA».
Sicut solliciti patrisfamilias, qui caritatem suavitatemque in natos aeque
partitur, haud inani sane laetitia animus Noster perfunditur, quotiens alia ex
aliis nascitur dioecesis et Ecclesia sancta, fines suos quotidie proferens,
novas gentes ad Christi legem amplectendam moribusque servandam suaviter
allicit. Cum ergo Sacrum Consilium Christiano Nomini propagando, de sententia
venerabilis Fratris Vidonis Del Mestri, Archiepiscopi titulo Tuscamiensis atque
iam Apostolici in Africa Orientali Delegati, post auditos quoque venerabiles
Fratres Hermannum Spiess, Episcopum titulo Cemerinianensem atque Abbatem nullius
Peramihoënsem, necnon dilectum Filium Atilium Marinangeli, Administratorem
Apostolicum Iringaënsis dioecesis, cupiens christifidelium utilitati inservire,
a Nobis petierit ut, detractis a Peramihoënsi et Iringaënsi Ecclesiis quibusdam
territoriis, nova ibidem dioecesis excitaretur, censuimus admotis precibus esse
concedendum. Suppleto igitur eorum consensu qui aliquod ius in hoc negotio
haberent, de summa Nostra et apostolica auctoritate haec, quae sequuntur,
decernimus et iubemus. Partem boreo-occidentalem territorii Abbatiae nullius
Peramihoënsis necnon partem austro-occidentalem territorii dioecesis
Iringaënsis, vulgo «Njombe District» cognominatas, ab iisdem circumseriptionibus
ecclesiasticis seiungimus, atque ex eo novam dioecesim constituimus,
Njombenam ab urbe principe appellandam. Novae circumscriptionis sedem
Episcopus ponet in urbe cui nomen «Njombe» et, ut aequum est, iis omnibus
iuribus utetur et privilegiis quibus residentes Episcopi per terrarum orbem
fruuntur, oneribusque congruis obligabitur. Sive dioecesis Njombena praeterea
sive eius Praesul Sedi metropolitanae Daressalaamensi subicientur tamquam
suffraganei. Quod autem ad regimen et administrationem attinet, ea serventur
quae Codex Iuris Canonici statuit et peculiares leges quas Sacra Congregatio de
Propaganda Fide dederit. Permittimus tamen ut ob locorum atque temporum
adiuncta, Canonicorum loco Consultores dioecesani ab Episcopo deligantur qui ei
consilio et opere assint. Ceterum quae per has Litteras mandavimus exsequenda is
curabit qui, eo tempore quo negotium agendum erit, Apostolicam in Africa
Orientali Delegationem regat, vel per se ipse vel per alium, factis ad id
necessariis facultatibus. Re autem peracta, idem documenta exarari iubebit
eademque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito
mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimosexto mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontifìcatus Nostri quinto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 6, pp. 323-324
© Copyright 1968
- Libreria Editrice Vaticana
|