The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MIAMIENSIS - S. AUGUSTINI - MOBILIENSIS
BIRMINGHAMIENSIS
S. PETRI IN FLORIDA ET ORLANDENSIS
*

QUIBUSDAM DISTRACTIS TERRITORIIS A DIOECESIBUS MIAMIENSI ET S. AUGUSTINI, DUO NOVAE CONDUNTUR DIOECESES «SANCTI PETRI IN FLORIDA» ET «ORLANDENSIS» APPELLANDAE; EADEM INSUPER ECCLESIA MIAMIENSIS IN ORDINEM METROPOLITANARUM EVEHITUR; TANDEM FINES DIOECESIUM S. AUGUSTINI ET MOBILIENSIS-BIRMINGHAMIENSIS MUTANTUR.

 

Cum Ecclesia Sancta Dei, ad quam cuncti vocantur homines, feliciora in dies, etsi non sine labore, incrementa capiat, Nostrum esse censemus maiora christifidelibus auxilia praebere, aptius si oporteat dispositis ecclesiasticis circumscriptionibus. Cum autem Conferentia Episcopalis Civitatum Foederatarum Americae Septemtrionalis, de consensu Ecclesiarum Miamiensis, S. Augustini et Mobiliensis-Birminghamiensis sacrorum Antistitum, esse cum fidelium bono consentaneum censuerit si, ibi locorum, aliae duo conderentur Sedes cathedrales aliaque Sedes metropolitana, idque ut fieret ab Apostolica Sede petierit, precibus Nos libenter concedere statuimus. De sententia ideo venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui negotiis Sacrae Congregationis pro Episcopis praesunt, post auditum venerabilem Fratrem Aloisium Raimondi, Archiepiscopum titulo Tarsensem et in Civitatibus Foederatis Americae Septemtrionalis Delegatum Apostolicum, suppleto eorum consensu qui aliquod ius in hoc negotio haberent, de summa Nostra et Apostolica auctoritate, haec quae sequuntur decernimus et iubemus. — A dioecesi Miamiensi quattuor qui sequuntur Comitatus separamus, «Charlotte, De Soto, Hardee et Lee» vulgo appellatos ; — item a dioecesi S. Augustini alios separamus septem qui hic numerantur Comitatus, nempe «Citrus, Hernando, Hillsborough, Manatee, Pasco, Pinellas et Sarasota»; - ex iis autem undecim Comitatibus novam dioecesim condimus, quae ab urbe «Saint Petersburg», in Comitatu «Pinellas», Sancti Petri in Florida appellanda erit. Novae dioecesis sedem episcopalem in urbe Sancti Petri in Florida poni statuimus, episcopalis autem magisterii cathedram in curiali templo ibidem exstante, Deo sacrum in honorem S. Iudae Apostoli, quod ad cathedralis dignitatem evehimus, cum iuribus et privilegiis propriis. Ab eadem insuper dioecesi Miamiensi quattuor alios seiungimus Comitatus, nempe «Highlands, Indian River, Okeechobee et St. Lucie»; item a dioecesi S. Augustini novem distrahimus Comitatus, nempe «Brevard, Lake, Marion, Orange, Osceola, Polk, Semiola, Sumter et Volusia», atque ex iis omnibus alteram et distinctam erigimus dioecesim Orlandensem nuncupandam, ab urbe vulgo «Orlando» in Comitatu «Orange», et iisdem circumscribendam finibus ac simul sumpta territoria, quae diximus. Caput dioecesis urbs «Orlando» cognominata erit, in qua Episcopus sedem ac domicilium habebit; cathedram vero suae potestatis in curiali templo Deo dicato in honorem S. Caroli Ep. et Conf., quod ad dignitatem cathedralis attollimus, cum iuribus et privilegiis congruis. A dioecesi praeterea Mobiliensi-Birminghamiensi decem seiungimus qui sequuntur Comitatus, nempe «Bay, Calhoun, Escambia, Gulf, Homes, Jackson, Okaloosa, Santa Rosa, Walton et Washington», et dioeceseos S. Augustini territorio perpetuo adnectimus, mutatis, hac ratione, duarum harum ecclesiasticarum circumscriptionum finibus. Novarum vero dioecesium Sancti Petri in Florida et Orlandensis Praesulibus, praeterquam quod congrua iura facimus, obligationes etiam et officia imponimus, quae sunt cum episcopali munere coniuncta, ut sunt Codice Iuris Canonici atque reliquis Ecclesiae legibus praescripta; curent etiam ut, pro Canonicorum collegiis quae in posterum per alias sub plumbo Litteras condentur, Consultores dioecesanos deligant, qui sibi consilio et ope adsint. Omnibus, quae supra memoravimus, territoriis distractis, etiam bona, facta ad normam canonis 1500 C.I.C. congrua proportione, dividi oportet. Ad singulas autem mensas episcopales quod attinet, eas efficient Curiae emolumenta; pecunia quam christiani obtulerint; iusta ex divisis bonis pars obveniens. Sacerdotes vero Sedi illi censeantur addicti, in cuius territorio beneficium aut officium habeant; ceteri autem clerici Seminariique tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Documenta denique et acta, quae modo conditas dioeceses spectant ad earum Curias mittantur ad quas distracta territoria pertinebunt, in tabulario religiose custodienda. Item statuimus ut Miamiensis Ecclesia, a metropolitano iure Archiepiscopi Atlantensis exempta, ad metropolitanae Sedis dignitatem et gradum evehatur, condita scilicet nova provincia ecclesiastica, Miamiensi nomine, hisce effecta Ecclesiis: Miamiensi ipsa, tamquam metropolitana; Sancti Petri in Florida et Orlandensi, quas hodie ereximus; Sancti Augustini, quam a Sede metropolitana Atlantensi, cui hactenus subdebatur, seiungimus. Venerabilem tandem Fratrem Colemanum F. Carroll, adhuc Miamiensem Episcopum, dignitate insignimus Archiepiscopi Metropolitae, cum iuribus et obligationibus congruis. Canonicorum simul collegium eiusdem Ecclesiae ad gradum collegii metropolitani tollimus, cum iuribus et officiis propriis. Ceterum haec nostra mandata venerabilis Frater Aloisius Raimondi, quem diximus, exsequenda curet, qui etiam poterit quemlibet virum delegare, dummodo sacerdotii dignitate insignem. Negotio autem perfecto, documenta scribantur, quorum sincera exempla, rite signata sigilloque impressa, ad S. Congregationem pro Episcopis quam primum mittantur.

Hanc autem Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus, contrariis minime obstantibus, etiam speciali mentione dignis.

Datum Romae, apud S. Petrum, die secundo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 13, pp. 705-707

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

               

top