 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GARUENSIS
(MARUANAE-MOKOLENSIS)*
DETRACTIS QUIBUSDANI TERRITORIIS A
DIOCESI GARUENSI,
NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA CONDITUR,
«MARUANA-MOKOLENSIS» COGNOMINANDA.
Quamquam Ecclesiarum omnium cura Nos, sic ut beatum Paulum apostolum (cf. 2
Cor., 11, 28), in magnas cotidie sollicitudines adducit, utpote quibus
iustissimo Deo ratio de omnibus reddenda sit, quos fidei Nostrae commisit, simul
tamen haec cogitatio Nos haud mediocriter confirmat ac solatur, progredi fidem
Nostram atque religionem in omnibus gentibus, christianumque nomen ita in
populis propagari, ut iam verissima appareant quae sive Prophetae sancti, sive
ipse Christus de regni Dei amplificatione locuti sint. Quam ob rem, ipsius
religionis Christi intendendae causa, cum Sacra Congregatio Fidei Propagandae,
audito venerabili Fratre Aloisio Poggi, Archiepiscopo titulo Forontonianensi
atque in Cammarunia Pronuntio, itemque Ivone Plumey, Episcopo Garuensi, quid
sentirent, in eam sententiam venisset ut ibi loci nova praefectura
apostolica constitueretur, Nos rebus bene consideratis, haec statuimus. Partes
boreales dioecesis Garuensis, seu Département de Diamaré, et Département de
Margui Wandala sine tamen districtu de Kaelé, ut vulgari sermone dicere solent,
a dioecesi Garuensi distrahimus, atque in novae praefecturae apostolicae formam
redigimus, factis nempe iuribus, quae circumscriptionibus huius ordinis propriae sunt.
Hanc autem Ecclesiam Maruanam-Mokolensem appellari censemus, eiusque
regimen Congregationi Missionariorum Oblatorum B. M. V. Immaculatae damus,
cuius Sodales paterne hortamur ut finibus Christi imperii proferendis nihil
omittant. Ceterum, quae iussimus, venerabilis Frater ad exitum deducet Aloisius
Poggi, quem diximus, vel ille quem ipse legaverit. Re vero acta, documenta
exarabit atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito
mitti curabit.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et
fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic
haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis martii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 10, pp. 551-552
© Copyright 1968
- Libreria Editrice Vaticana
|