The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GARUENSIS
(YAGUANAE)
*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESI GARUENSI, NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA CONDITUR, «YAGUANA» APPELLANDA.

 

Firma spe ducti legem evangelicam aptius inter populos proferri posse aeternaeque salutis apta subsidia quam pluribus praeberi hominibus, alias nonnumquam ex aliis ecclesiasticas circumscriptiones condere sacrisque providere Praesulibus libenter consuevimus, divinae gratiae rore favente. Quoniamque Sacrum Consilium Christianae Fidei Propagandae opportunum esse censuit si, certo territorio ex dioecesi Garuensi separato, nova conderetur praefectura apostolica idque faciendum proposuit, post scilicet auditos sive venerabilem Fratrem Aloisium Poggi Archiepiscopum titulo Forontonianensem atque Apostolicum in Camerunia Pro-Nuntium sive venerabilem Fratrem Ivonem Plumey, Episcopum Garuensem, de suprema Nostra potestate sequentia decernimus et iubemus. Partes boreales extremas dioecesis Garuensis, seu vulgo Départements de Mayo Danai, Logone et Chari una cum districtu de Kaelé, a dioecesi Garuensi distrahimus atque in nome praefecturae apostolicae formam redigimus, omnibus datis iuribus, qui ad normam iuris communis huiusmodi ecclesiasticis circumscriptionibus competunt. Hanc autem praefecturam Yaguanam appellari censemus, eamque Congregationi Missionariorum Oblatorum B. M. V. Immaculatae gubernandam concredimus, quos hortamur ut nullis laboribus parcant ad Christi regnum ibidem prolatandum. Mandamus denique ut Nostras has sub plumbo Litteras ad effectum adducat venerabilis Frater Aloisius Poggi, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Re vera acta, documenta de more exarari studeat ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide quam primum mitti, rite signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 10, pp. 554-555

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top