The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PALENSIS
(MAASINENSIS)
*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESI PALENSI,
NOVA CONDITUR DIOECESIS, «MAASINENSIS» APPELLANDA.

 

Dei Filium adorandum in exemplum assumentes, qui e caelorum amplitudine in has terras descendit ut omnes mortales vitam aeternam haberent et abundantius haberent (cf. Io. 10, 10), et Nos, quantum in Nobis situm est et auctoritate Nostra dignum, operam damus et elaboramus ut christianis omnibus, cum per aptiorem finium Ecclesiarum dispositionem, tum per prudentes Episcopos, tum denique per sinceram Christi doctrinam, aeternae vitae adipiscendae copiam faciamus. Cum ergo venerabilis Frater Theotimus Pacis, Episcopus Palensis, audito coetu Episcoporum Insularum Philippinarum, seu Conferentia Episcopali, id proposuerit ut e certo territorio suae dioecesis nova Ecclesia constitueretur, Nos re bene reputata, sententiaque audita venerabilis Fratris Carmeli Rocco, Archiepiscopi titulo Iustinianopolitani in Galatia atque in Republica Insularum Philippinarum Apostolici Nuntii, consilioque petito a venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositis, haec statuimus. A dioecesi Palensi territorium separamus civilis provinciae quam vulgo cognominant Southern Leyte, ut est per legem civilem terminata, quaeque vicariatus Assumptionis, Immaculatae Conceptionis, et Sacratissimi Rosarii complectitur; praeterea territorium municipiorum populari lingua sic appellatorum: Matalom, Bato, Hilongos, Hindang, Inopacan, Baybay, quae in civili provincia Leyte sunt sita, vicariatus S.Iosephi et SS. Cordis Iesu comprehendens. His autem omnibus terris novam dioecesim condimus, Maasinensem cognominandam atque archidioecesi Nominis Iesu seu Caebuanae suffraganeam. Censemus autem ut templum Assumptionis B. M. V. in urbe Maasin cathedrale sit, in qua urbe sacer Praesul cathedram suae potestatis collocabit Sedemque ponet. Qui profecto Canonicorum collegium constitui curabit, ad normas per alias Litteras Apostolicas edendas; interea vero Consultores dioecesanos eliget, quos in rebus explicandis maioribus consiliarios atque adiutores habebit. Ad Seminarii dioecesani constitutionem atque temperationem quod attinet, serventur sive leges iuris communis, sive normae Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica, sive Decretum Concilii Vaticani II «Optatam totius». Simul ac nova dioecesis condita fuerit, Sacerdotes ei circumscriptioni addicantur in cuius territorio beneficium vel officium habeant; ceteri, etiam Seminarii tirones, illi, ubi legitimo domicilio degant. Ultimum, documenta et acta quae novam dioecesim respiciant, ad eius Curiam cito mittantur, ibique religiose serventur. Ceterum, haec omnia quae descripsimus, venerabilis Frater Carmelus Rocco ad exitum deduci studebit, vel quem ipse delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo tertio mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 1, pp. 5-7

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top