Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SORSOGONENSIS
(MASBATENSIS)
*

DISTRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS E DIOECESI SORSOGONENSI,
NOVA DIOECESIS CONDITUR, NOMINE «MASBATENSIS».

 

Sorsogonensis dioecesis curatio, quae in Philippinis Insulis latissime patet populoque est frequentissima, tam est laboris plena tamque ad omnes christifideles apte regendos gravis, ut censuerit venerabilis Frater Arnulfus Arcilla, eius Ecclesiae Episcopus, eandem posse haud parva cum animorum utilitate dividi novamque distracta parte dioecesim constitui. Quod cum, audito Episcoporum Insularum Philippinarum Coetu, ut fieret ab Apostolica Sede petierit, precibus Nos accedendum esse putavimus, deque sententia sive venerabilis Fratris Car

meli Rocco, Archiepiscopi titulo Iustinianopolitani in Galatia et in Republica Insularum Philippinarum Apostolici Nuntii, sive S. R. E. Cardinalium qui Sacrae Congregationi pro Episcopis praesunt, sequentia esse decernenda. A dioecesi Sorsogonensi integrum territorium separamus civilis provinciae vulgo Masbate nuncupatae, ut in praesens lege civili terminatur, quod complectitur vicariatus S. Antonii Patavini, S. Vincentii Ferreri et Inventionis Sanctae Crucis, eoque novam dioecesim condimus, Masbatensem appellandam iisdemque finibus circumscribendam ac provincia civilis, quam diximus. Novae dioecesis sedes episcopalis in urbe vulgo Masbate erit, episcopalis vero magisterii cathedra in curiali sacra aede Sancti Antonii Patavini, quam ad gradum templi cathedralis tollimus, cum iuribus debitis. Episcopo autem, praeterquam quod iura congrua damus, obligationes etiam imponimus, quae Episcoporum residentium sunt propria. Masbatensis praeterea Ecclesia suffraganea erit metropolitanae Sedi Cacefensi; item sacer eius Antistes metropolitanae iurisdictioni archiepiscopi Cacerensis subdetur. Ad Canonicos quod attinet, cathedrale collegium condatur, post alias tamen Apostolicas datas Litteras; interea Consultores dioecesani deligantur, ad normam Iuris Canonici. Quod vero spectat Seminarium, serventur praescripta iuris communis, prae oculis etiam habitis normis decreti Concilii Vaticani II, a verbis «Optatam totius» incipientis, atque peculiares leges Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Seminarii autem alumni, et animi et ingenii dotibus prae ceteris insignes, Romam cum adoleverint mittantur, in Pontificium Collegium Seminarium Philippinum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi. Mensa episcopalis, quae dicitur, constabit Curiae emolumentis; fidelium collationibus, sponte oblatis; et bonorum parte, quae novae dioecesi obveniet ad normam canonis 1500 C. I. C. Ad clerum quod attinet, censemus ut, his Litteris ad effectum adductis, eo ipso sacerdotes illi Sedi ascribantur, in cuius territorio beneficium vel officium habeant; ceteri vero clerici Seminariique tirones ei Sedi, in qua legitime degant. Acta tandem et documenta, dioecesim hodie conditam respicientia, e Curia Sorsogonensi ad Masbatensem transferantur, in tabulario religiose custodienda. Has Litteras ad effectum adducendas curet venerabilis Frater Carmelus Rocco, quem diximus, vel ab eo delegatus vir; qui vero negotium perfecerit, congrua documenta exaranda studeat ad Sacramque Congregationem pro Episcopis mittenda, de more signata.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio et vicesimo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 14, pp. 774-777

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana