Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SS. INCARNATIONIS ET PARANENSIS SUPERIORIS
(DE PARANIA SUPERIORE)

*

QUIBUSDAM TERRITORIIS DETRACTIS A PRAELATURA SS. INCARNATIONIS
ET PARANENSI SUPERIORE, NOVA QUAEDAM CONDITUR PRAELATURA,
«DE PARANIA SUPERIORE» APPELLANDA.

 

Nulla nos Evangelii verba magis movent, quam quae Christus, adorandus Dei Filius, beatissimo Petro fecit: «Pasce agnos meos ... pasce oves meas» (Io. 21, 15-17); nam, cum reliquae omnes voces, quae ibi leguntur, communes sint omnibus, haec una ad Nos, tamquam ad sancti illius principis apostolorum successores, unos spectant, cuius sane praecipua munera et officia, quae sint, plane demonstrant. Haec autem profecto causa est, cur nullam umquam occasionem praetermittamus, si quando tempus ipsum dederit, singularum Ecclesiarum commodis atque utilitatibus providendi. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Ioannes Wiesen, Episcopus titulo Telmissensis atque olim Praelatus SS. Incarnationis et Paranensis Superioris, explorato quid coetus Episcoporum Paraquarianus sentiret, proposuerit ut de suae Sedis territorio nova praelatura conderetur, Nos, rati id posse in eius Ecclesiae utilitatem cedere, post auditum venerabilem Fratrem Victorem Hugonem Righi, Archiepiscopum titulo Baltensem atque in Re publica Paraquariana Apostolicum Nuntium, haec statuimus. A praelatura SS. Incarnationis et Paranensi Superiore integrum territorium separamus regionis, quam vulgo «Departamento de Alto Paraná» cognominant, ut est lege civili terminata, novamque ex eo praelaturam constituimus, de Parania Superiore appellandam, id simul statuentes ut praelatura SS. Incarnationis et Paranensis Superioris posthac « SS. Incarnationis» tantum dicatur. Praelaticia huius Ecclesiae Sedes in urbe statuetur «Presidente Stroessner» populari sermone cognominata, in eademque urbe, in templo scilicet S. Blasii Martyris, ponetur cathedra, factis sacrae aedi iuribus quae sunt propria talium templorum. Praelatura de Parania Superiore eri t SS. Assumptionis metropolitanae Sedi suffraganea; eius mensam praelaticiam constituent tum Curiae emolumenta, tum fidelium christianorum collationes, tum dos a civili auctoritate danda, atque bonorum pars congrua, quae ad normam canonis 1500 C.I.C. novae Ecclesiae obvenient. De Seminario struendo atque moderando id statuimus quod sive Ius Canonicum praescribit, sive leges Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica, sive Decretum Concilii Vaticani II «Optatam totius» monet. Cum vero iuvenes adoleverint, qui meliores fuerint Romam mittantur, in Collegio Piano Latino Americano philosophia atque sacra Theologia imbuendi. Simulatque praeterea nova praelatura per harum Litterarum exsecutionem condita erit, Sacerdotes qui in eius territorio beneficium vel officium habeant, eidem addicantur, tamquam proprius clerus, ceteri clerici atque Seminarii tirones, ei in qua legitime degant. Ultimum, acta et documenta novae Sedis res seu personas respicientia, ad huius Curiam cito mittantur, ibique religiose custodiantur. Ceterum quae mandavimus venerabilis Frater Antonius Innocenti fieri studebit, Archiepiscopus titulo Aeclanensis, cui omnem potestatem agendae rei facimus; poterit autem idem et alium legare, si visum fuerit, modo virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Idem, re acta, documenta exarari iubebit, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 10, pp. 556-557

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana