The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

 KETAPANGENSIS - PONTIANAKENSIS
(SEKADAUENSIS)
*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ECCLESIIS KETAPANGENSI
ET PONTIANAKENSI, NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA CONDITUR, NOMINE «SEKADAUENSIS».

 

Quondoquidem condere dioecesim seu qualemcumque circumscriptionem ecclesiasticam idem est ac lumen accendere et ignem, quo homines aeque collustrentur in obscuro huius mortalis itinere vitae, aeque foveantur, ut calorem vigoremque ad certamina sumant, idcirco Nos, qui in fastigio sacerdotalis potestatis collocati sumus, laeto quidem animo novas Ecclesias condi curamus, quotiens christianae religioni commoda maiora praevideantur. Quam ob rem, cum Sacrae Congregationi Christiano Nomini Propagando visum sit in Indonesia novam praefecturam apostolicam constituere, Nos, re bene reputata atque sententiam iis rogatis, quos oporteret, Ordinariis locorum, atque consilio expetito a venerabili Fratre Salvatore Pappalardo, Archiepiscopo titulo Milesiensi eodemque in Indonesia Apostolico Pro-Nuntio, ea quae sequuntur, decernimus atque iubemus. Eam partem districtus civilis, cui nomen vulgo Sanggau, ad meridiem fluminis Kapuas vergentem, a dioecesi Ketapangensi detrahimus; ita eam partem subdistrictus civilis Sekadau nuncupati, atque ad septemtrionem eiusdem fluminis spectantem, ab archidioecesi Pontianakensi separamus, ambasque in praefecturae apostolicae formam redigimus, Sekadauensis appellandae et curis Congregationis Clericorum excalceatorum SS. Crucis et Passionis D. N. Iesu Christi concredendae: quos sane hortamur ut nihil laboris, sollicitudinis, industriae omittant christianae religionis finibus proferendis, ad beatorum apostolorum hortamina et exempla. Ceterum hae Litterae Nostrae eiusdem venerabilis Fratris Salvatoris Pappalardo cura ad exitum adducantur, facta, si visum fuerit, potestate quemvis delegandi, ad leges canonicas. Cum vero res acta fuerit, documenta exarentur, eorumque exempla, sincere conscripta, ad Sacram Congregationem pro Gentium evangelizatione cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cnm per rom iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 10, pp. 560-561

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top