The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SONSONENSIS
(RIVI NIGRI)
*

TEMPLUM S. NICOLAI, IN URBE RIVI NIGRI, AD DIGNITATEM CONCATHEDRALIS TOLLITUR DIOECESIS SONSONENSIS; HUIUS AUTEM TITULUS ITA MUTATUR, OT DEINCEPS DEBEAT «SONSONENSIS-RIVI NIGRI» APPELLARI.

 

Quamquam Apostoli hoc unum iussi sunt a Christo, Dei Filio atque hominum Redemptore, et mundum peragrare, et omnes homines qua- cumque de gente caelestes veritates docere ac sacramento gratiae baptismate renovare (cf. Mt. 28, 19), nemo tamen non videt quantum ad sanctissimam Christi fidem propagandam in pectoribusque, quasi flammam, augendam apta rerum religiosarum, personarum, finium Ecclesiarum temperatio et dispositio conferant. Quam ob rem, cum urbs, Rio Negro populari lingua cognominata atque intra fines dioecesis Sonsonensis exstans, ob omni generis incrementa his annis momentum suum auxerit, petieritque venerabilis Frater Iosephus Paupini, Archiepiscopus titulo Sebastopolitanus in Abasgia, atque in Re publica Columbiana Apostolicus Nuntius, ut templum, in hac ipsa urbe Deo in honorem S. Nicolai Conf. dicatum, titulo concathedralis insigniretur ac dioecesis nomini appellatio Rivi Nigri quoque iungeretur, Nos ea quae Sacra Congregatio pro Episcopis, factis olim a Nobis facultatibus usa censuerit, probantes rataque habentes, haec decernimus. Servata dignitate dioecesis Sonsonensis eiusque cathedrae episcopalis, templum paroeciale S. Nicolai Conf., quod diximus, titulo templi concathedralis honestamus, cum iuribus, quae propria sunt huiusmodi sacrarum aedium. Praeterea sive Ecclesiae Sonsonensi, sive eius Episcopo titulum damus, praeter quem habent Sonsonensem, etiam Rivi Nigri, ita ut uterque cumulate Sonsonensis-Rivi Nigri cognominetur. Denique sacro huius dioecesis Praesuli facultatem facimus ut suo arbitrio, ratione scilicet habita gloriae Dei animorumque salutis, in urbe Rivi Nigri resideat. Quae autem per has Litteras iussimus, ea venerabilis Frater Iosephus Paupini, quem diximus, ad exitum deducet, vel quem ipse delegaverit, factis potestatibus; re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis aprilis, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 10, pp. 561-562

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top