The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ABANCAIENSIS
(CHUQUIBAMBILLENSIS)
*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESI ABANCAIENSI, NOVA PRAELATURA CONDITUR, «CHUQUIBAMBILLENSIS» APPELLANDA.

 

Qui idcirco in hac custodia et tamquam specula collocati sumus, ut vacuum, quantum fieri potest, sollicitudine populum christianum Nostra vigilia et prospicientia redderemus, non modo ea summopere curamus, quae ad castissimam Christi fidem religionemque firmandam propagandam conducant, sed et ad illa animum diligenter attendimus, quae singularum Ecclesiarum constitutionem, partitionem, administrationem respiciant, cum id haud parum boni atque commodi gignere soleat. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Romulus Carboni, Archiepiscopus titulo Sidoniensis et in Re publica Peruviana Apostolicus Nuntius, bene fieri censuerit, si in eadem Natione, partita dioecesi Abancaiensi, nova circumscriptio constitueretur, Nos re magna consideratione reputata, auditoque venerabili Fratre Alcide Mendoza Castro, Episcopo Abancaiensi, haec decernimus et iubemus. A dioecesi Abancaiensi civiles provincias separamus vulgo Grau, Antabamba, et Cotabambas, earumque territorio novam praelaturam condimus, Chuquibambillensem appellandam, atque metropoli Cuschensi suffraganeam. Antistes, cui eadem regenda committetur, sedem suam in urbe Chuquibambilla collocabit, cathedra suae potestatis in sacra aede Sanctae Crucis posita, quam honoribus atque iuribus templorum praelaticiorum cumulari concedimus. Mensam praelaticiam novae Sedis constituent: Curiae proventus, populi liberae collationes, dos a civili potestate danda, simulque congrua bonorum pars quae eidem proveniet ad normam canonis 1500 C. I. C. Ad sacri Seminarii constructionem puerorumque educationem quod attinet, serventur ad amussim tum leges iuris communis, tum quae monet decretum Concilii Vaticani II «Optatam totius», tum denique normae a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica datae. Ad regimen item quod pertinet, ad electionem Vicarii Capitularis, hisque similia, serventur praescripta Iuris Canonici. De Sacerdotibus atque clero ita disponimus, ut qui beneficium seu officium in novae Ecclesiae territorio habeant, ii eidem assignentur ceu proprius clerus, ceteri vero clerici et Seminarii tirones eidem, in qua legitime degant domicilio. Acta denique et documenta sive cives sive res novae praelaturae respicientia, ad Curiam eius cito mittantur, religiose custodienda. Ceterum quae iussimus venerabilis Frater Romulus Carboni exsequi curabit, vel quem ipse legaverit. Re vero acta, documenta exarentur quorum digna exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 10, pp. 558-559

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top