 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GUAXUPENSIS
(CLARAVALLENSIS IN BRASILIA) *
DISMEMBRATIS A GUAXUPENSI DIOECESI
TERRITORIIS,
NOVA CONDITUR ABBATIA NULLIUS,
«CARAVALLENSIS IN BRASILIA» APPELLANDA.
Caelestis Urbis visio, ut est in sacris Litteris descripta, animum Nostrum
ita afficit ut non solum ex ea summa gaudia capiamus, ad quae nati sumus, sed
etiam ut, Qui summam totius rei christianae, sancto Dei consilio, obtinemus,
omnes nostras curas in eo collocemus ut, iuvante sancto Dei Numine, Ecclesiam
hic in terris ad similitudinem eius caelestis atque inaccessibilis civitatis
aedificemus. Cum autem venerabilis Frater Iosephus de Almeida Batista, Episcopus
Guaxupensis, collatis consiliis cum dilecto Filio Nivardo Buttarazzi,
Congregationis Casamariensis Sacri Ordinis Cisterciensis Abbate Praeside
Generali, id postulaverit ut partito territorio Sedis Guaxupensis, nova Abbatia
nullius ex eo excitaretur, datis iuribus ac privilegiis quae ex iure communi ad
huiusmodi Abbatias spectant, Nos, post auditum venerabilem Fratrem Sebastianum
Baggio, Archiepiscopum titulo Ephesinum et in Brasilia Apostolicum Nuntium, de
sententia venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae
Congregationi pro Episcopis praepositorum, suprema Nostra apostolica auctoritate
haec omnia probantes sequentia decernimus. Eorum omnium consensum supplentes qui
hac supra re aliquid iuris vel habeant vel se praesumant habere, a dioecesi
Guaxupensi integrum separamus territorium municipiorum, prout in praesens lege
civili circumscribuntur, quae vulgo cognominantur Claraval et Ibiraci, idemque
territorium in novae Abbatiae nullius saecularis formam redigimus,
Claravallensis in Brasilia appellandae iisdemque cingendae finibus quibus
municipia quae diximus terminantur omniaque iura habentis quibus ceterae eiusdem
honoris Abbatiae nullius perfruuntur. Hanc novam Abbatiam nullius suffraganeam
facimus metropolitanae Sedi de Pouso Alegre; item eius Abbatem pro tempo re, ad
normam iuris, auctoritati eiusdem Sedis Archiepiscopi obnoxium. Sedes abbatialis
in urbe vulgo Claraval erit, templumque ibi exstans Spiritui Sancto dicatum ad
gradum et dignitatem Ecclesiae abbatialis evehimus, cui cuiusque pro tempore
Abbati, honores, insignia, privilegia iuraque omnia tribuimus quibus ceterae
abbatiales saeculares Ecclesiae earumque Abbates, iure communi, fruuntur et
ornantur; Abbates vero iisdem oneribus et obligationibus adstringimus quibus
ceteri Abbates saeculares, Ordinarii locorum, ligantur. Maiori autem decori ac
utilitati Abbatiae Claravallensis in Brasilia consulentes, eiusdem Abbati
obligationem etiam imponimus Canonicorum collegium abbatiale condendi, iuxta
tamen normas per alias sub plumbo Litteras edendas; quandiu autem Abbatia
Canonicorum senatu carebit, permittimus ut Consultorum suppleatur coetu, qui
consilio et ope Abbati assint. Mensam abbatialem efficient: Curiae proventus,
fědelium oblationes, congrua pars bonorum, quae-novae Abbatiae provenient, ad
normam canonis 1500 C.I.C. Ad Abbatiae autem regimen quod attinet haec
statuimus. Abbas nullius Claravallensis in Brasilia legitime constitutus,
Superioris monasterii Claravallensis munus, quoties id sinant adiuncta, simul
obtinebit; idemque Abbas, religiosus, ab Apostolica Sede ex tribus sacerdotibus
a Praeside Generali Congregationis Casamariensis Sacri Ordinis Cisterciensis
propositis seligatur et ad nutum Sanctae Sedis officio perfruatur. Cum vero idem
monasterium in Abbatiae dignitatem evectum fuerit, Abbas nullius, religiosus, ad
normam Constitutionum eiusdem Congregationis Casamariensis a conventuali
Capitulo eligetur et ab Apostolica Sede confěrmabitur. Acta et documenta novam
Abbatiam quoquo modo respicientia a Curia Guaxupensi ad abbatialem Curiam
transferantur, ut in tabulario religiose custo. diantur. Haec omnia ut ad
effectum adducantur curet venerabilis Frater Sebastianus Baggio quem diximus,
vel ab eo delegatus vir, dummodo in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui
autem negotium perfecerit congrua documenta exarari iubeat et ad Sacram
Congregationem pro Episcopis mitti.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis maii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 1, pp. 9-11
© Copyright 1968
- Libreria Editrice Vaticana
|