 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CALCUTTENSIS
(BALASORENSIS) *
QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS EX
ARCHIDIOECESI CALCUTTENSI,
NOVA CONSTI. TUITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA,
«BALASORENSIS» NOMINE
Rerum condicio catholicarum, quae et vigere magis magisque in Calcuttensi
archidioecesi videntur, et pleniorem inde requirunt procurationem, profecto
inducunt ut, propositum accipientes Sacrae Congregationis pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide, certa de eadem archidioecesi territoria
detrahamus, iisque novam praefecturam apostolicam condamus. Hoc enim perspicuum
est constatque inter omnes, ubi multiplicentur ecclesiasticae circumscriptiones
copiaque sacrorum Antistitum fiat, uberiores ibi oriri colligique pastoralium
laborum fructus. Suprema ideo usi Nostra potestate sequentia decernimus ac
iubemus. Ab archidioecesi Calcuttensi eam territorii partem separamus, quae
finibus districtuum de Balasore, de Mayurbhanj et de Keonjhar terminantur
eandemque praefecturam apostolicam constituimus, ex urbe Balasore
Balasorensem appellandam. Eam praeterea provinciae ecclesiasticae Ranchiensi
adiungimus atque Sodalibus Congregationis Missionum regendam concredimus, ad
Nostrum tamen atque Apostolicae Sedis nutum. Nova igitur praefectura apostolica
iis cunctis iuribus fruetur, quibus eiusdem ordinis Ecclesiae, ad normam Codicis
Iuris Canonici.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione
|
Rodomons Galligani
pro Apostolicae Cancellariae Regente
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 1, pp. 12-13
© Copyright 1968
- Libreria Editrice Vaticana
|