 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DALOAĖNSIS
(MANENSIS) *
DIVISA DIOECESI DALOAĖNSIS, NOVA
DIOECESIS CONSTITUITUR,
«MANENSIS» COGNOMINANDA.
Qui imperio Christi tum servando tum propagando aeque ac beatissimus Petrus praepositi sumus, nihil sanctius umquam in officiis Nostris
habuimus, quam ut fidem, quae est in Christum Iesum, non modo in pectoribus
excitemus, et, quasi flammam, alamus, verum etiam in populis prorogemus usque ad
ultimum terrae: nisi enim gentes iubare huius fidei collustrentur, neque possunt
Deo placere, neque ad aeterna praemia pervenire, eredentibus posita. Quam ob
rem, cum ad christianam religionem intendendam Sacrae Congregationi pro
Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide visum esset bene fieri, si divisa
dioecesi Daloaėnsi, nova in eius finibus conderetur, Nos, re qua opus esset
consideratione reputata, sententia audita venerabilis Fratris Ioannis Mariani, Archiepiscopi titulo Massuensis atque in Africa Occidentali Apostolici Delegati,
atque Ordinarii Praesulis loci, haec statuimus atque iubemus. A dioecesi
Daloaėnsi civilem provinciam detrahimus, quam populus sua lingua Man appellare
consuevit, eamque in dioecesis formam redigimus, Manensem ab urbe principe
cognominandam, atque archidioecesi Abidjanensi suffraganeam; quam quidem clero
dioecesano regendam committimus. Huius Ecclesiae erit urbs caput atque
Episcopi domicilium Manensis ipsa, in qua cathedra episcopalis potestatis collocabitur, in principe scilicet templo, quod ad dignitatem cathedralis evehimus,
iustis honoribus ac iuribus datis. Canonicorum collegium si fieri potest
condatur; quoad tamen hoc fieri non poterit, sacer Praesul dioecesis Consultores
dioecesanos deligat, quorum consilio atque ope in negotiis maioribus utatur. In
reliquis Codex Iuris Canonici ad amussim servetur. Ceterum quae per haec
praescripta iussimus, facienda curabit venerabilis Frater Ioannes Mariani, quem
diximus, factis omnibus facultatibus; re autem peracta, documenta exarentur,
quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu
de Propaganda Fide cito mittantur, recte subscripta atque sigillo impressa.
Hanc
vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 14, pp. 776-777
© Copyright 1968
- Libreria Editrice Vaticana
|