*
DIOECESIS NUAKCHOTTENSIS, QUAE IN
REIPUBLICAE MAURITANIACAE FINIBUS EXSTAT, A METROPOLITANA SEDE DAKARENSI
SEIUNGITUR
ET APOSTOLICAE SEDI DIRECTO OBNOXIA FIT.
Quod Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione, seu de Propaganda Fide,
de sententia sive venerabilis Fratris Ioannis Mariani, Archiepiscopi titulo
Missuensis atque in Africa Occidentali Delegati Apostolici, sive locorum
Ordinariorum, quorum negotium interesset, opportunum fieri censuit, id est ut,
ob peculiaria adiuncta, dioecesis Nuakchottensis a provincia ecclesiastica
Dakarensi distraheretur atque Sanctae Sedi directo subiceretur, probandum esse
censuimus. Qua de re, apostolica usi Nostra potestate, cathedralem Sedem
Nuakchottensem a iure metropolitanae Ecclesiae Dakarensis eximimus eamque
Apostolicae Sedi directo subiectam in posterum esse Apostolica hac Constitutione
declaramus et statuimus. Quae quidem Constitutio ut ad effectum adducatur curet
venerabilis Frater Ioannes Mariani, quem diximus, vel ab eo delegatus vir,
dummodo in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui autem rem perfecerit congrua
documenta exaranda studeat ad Sacramque Congregationem pro Gentium
Evangelizatione mittat, de more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione
|
Rodomons Galligani
pro Apostolicae Cancellariae Regente
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 1, pp. 11-12
© Copyright 1968
- Libreria Editrice Vaticana