The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

  DURANGENSIS - MAZATLANENSIS
(SALTENSIS IN MEXICO)
*

E NONNULLIS TERRITORIIS ECCLESIARUM DURANGENSIS
ET MAZATLANENSIS NOVA CONSTITUITUR PRAELATURA,
 «SALTENSIS IN MEXICO» NOMINE. 

 

Non habentibus hic hominibus manentem civitatem, sed futuram inter aspera huius vitae inquirentibus (cf. Hebr. 13, 14), profecto subvenit Ecclesia sancta Dei, non modo parens ac mater christianorum sollicita, sed et ipsa civitas supra montem posita (cf. Mt. 5, 14), et caelestis urbs supernae Ierusalem similis, in qua si quis et recte et caste et sancte vixerit ac praesidia ad omnes casus omnia constituerit, in spem inducitur certam, fore ut ad aeternae illius civitatis possessionem aliquando veniat. Quam ob rem, cum venerabiles Fratres Antonius López Aviña, Archiepiscopus Durangensis, et Michaël García Franco, Episcopus Mazatlanensis, id proposuerint ut suarum Ecclesiarum territoriis partitis nova praelatura conderetur, Nos re bene reputata, consilioque petito a venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationis pro Episcopis praepositis; item explorato quid Apostolicus Delegatus in Republica Mexicana de re sentiret, haec statuimus, nempe rati posse christianorum utilitati conducere. A Durangensi archidioecesi territorium separamus quod complectitur municipium vulgari sermone Pueblo Nuevo; a dioecesi vero Mazatlanensi territoria municipiorum detrahimus, quae vocantur Tamazula, Topia, Canelas, Santa Maria Otaez et San Dimas, item territorium paroeciae quam populari sermone cognominant San Andres de la Sierra, intra fines municipii Santiago Papasquiaro situm; quibus omnibus terris novam praelaturam condimus, cuius erit nomen Saltensis in Mexico. Huius autem Ecclesiae Sedes erit in urbe El Salto; templum vero ibi exstans S. Francisci Assisiensis ad gradum praelaticii evehimus, cum debitis iuribus. Censemus praeterea ut nova praelatura sit Sedi Durangensi suffraganea, ac eius Praesul sacro eiusdem archidioecesis Antistiti sit ad normam iuris obnoxius. Seminarium condatur iuvenibus educandis, qui ad Sacerdotium ab adorando Spiritu Dei vocentur; idque secundum leges iuris communis fiat atque Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Cum autem iuvenes illi studiis sacrae theologiae atque philosophiae incumbere debeant, ex iis qui fuerint meliores Romam mittantur atque Collegio Pontificio Mexicano excipiantur. Mensam constituent sive Curiae proventus, sive fidelium christianorum collationes, sive pars bonorum quae ad normam canonis 1500 C. I. C. novae Ecclesiae obvenient. Regimen praelaturae, electio Vicarii Capitularis, sede vacante, aliaque huiusmodi, Iure Canonico temperentur. Acta denique ad novam Sedem pertinentia cito ad eius Curiam mittantur, ibique religiose serventur in archivo rerum religiosarum. Ceterum, quae iussimus venerabilis Frater Vido Del Mestri exsequi curabit, Archiepiscopus titulo Tuscamiensis, et in Mexico Apostolicus Delegatus. Re vero acta, eius erit sincera exempla gesti negotii Romam mittere, ad Sacram Congregationem pro Episcopis.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Rodomons Galligani
pro Apostolicae Cancellariae Regente

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 1, pp. 14-15

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top