The Holy See
back up
Search
riga

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIO APOSTOLICA

Novi ritus approbantur ad ordinationem Diaconi, Presbyteri et Episcopi.

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

PONTIFICALIS ROMANI recognitio non tantum generali modo a Concilio Oecumenico Vaticano II praescribitur,(1) sed etiam peculiaribus regitur normis, quibus eadem Sacra Synodus ritus Ordinationum, sive quoad caeremonias sive quoad textus(2) dimutari iussit.

Sed ex Ordinationis ritibus illi imprimis considerandi sunt, quibus per Sacramentum Ordinis, vario gradu collatum, sacra Hierarchia constituitur: sic ministerium ecclesiasticum divinitus institutum diversis ordinibus exercetur ab illis qui iam ab antiquo Episcopi, Presbyteri, Diaconi vocantur.(3)

In recognitione autem ritus Ordinationum Sacrarum, praeter principia generalia, quibus integra instauratio Liturgiae, iuxta praescripta Concilii Vaticani II, regi debet, summopere attendendum est ad praeclaram illam doctrinam de natura et effectibus Sacramenti Ordinis, quae in Constitutione de Ecclesia ab eodem Concilio pronuntiata est; quae sane doctrina ipsa Liturgia, modo sibi proprio, exprimenda est, nam textus et ritus ita ordinari oportet ut sancta, quae significant, clarius exprimant, eaque populus christianus, in quantum fieri potest, facile percipere atque plena, actuosa et communitatis propria celebratione participare possit.(4)

Iamvero eadem sancta Synodus docet: Episcopali consecratione plenitudinem conferri Sacramenti Ordinis, quae nimirum et liturgica Ecclesiae consuetudine et voce sanctorum Patrum summum sacerdotium, sacri ministerii summa nuncupatur. Episcopalis autem consecratio, cum munere sanctificandi, munera quoque confert docendi et regendi, quae tamen natura sua nonnisi in hierarchica communione cum Collegii capite et membris exerceri possunt. Ex traditione enim, quae praesertim liturgicis ritibus et Ecclesiae tum Orientis tum Occidentis usu declaratur, perspicuum est manuum impositione et verbis consecrationis gratiam Spiritus Sancti ita conferri et sacrum characterem ita imprimi, ut Episcopi, eminenti ac adspectabili modo, ipsius Christi Magistri, Pastoris et Pontificis partes sustineant et in Eius persona agant.(5)

Quibus verbis addenda sunt plura et praeclara doctrinae capita de Episcoporum apostolica successione necnon de eorum muneribus et officiis, quae, etsi iam in Ordine Consecrationis episcopalis continentur, meliore tamen et accuratiore modo exprimenda videntur. Quod ut rectius obtineretur, opportunum visum est e fontibus antiquis arcessere precationem consecratoriam quae in ea invenitur, quae vocatur Traditio Apostolica Hippolyti Romani, saeculo tertio ineunte scripta, quaeque, magna ex parte, in liturgia Ordinationis Coptorum et Syrorum occidentalium adhuc servatur. Ita fit ut in ipso Ordinationis actu testimonium perhibeatur de concordia traditionis cum orientalis tum occidentalis, quoad munus apostolicum Episcoporum.

Quod vero ad Presbyteros attinet, ex Actis Concilii Vaticani secundi haec praesertim recolenda sunt: Presbyteri, quamvis pontificatus apicem non habeant et in exercenda sua potestate ab Episcopis pendeant, cum eis tamen sacerdotali honore coniuncti sunt et vi sacramenti Ordinis, ad imaginem Christi, summi atque aeterni Sacerdotis (cf. Hebr. 5, 1-10, 7-24; 9, 11-28), ad Evangelium praedicandum, fidelesque pascendos, et ad divinum cultum celebrandum consecrantur, ut veri sacerdotes Novi Testamenti.(6) Atque alio loco haec leguntur: Presbyteri enim, sacra Ordinatione atque missione, quam ab Episcopis recipiunt, promoventur ad inserviendum Christo Magistro, Sacerdoti et Regi, cuius participant ministerium, quo Ecclesia in populum Dei, Corpus Christi et Templum Spiritus Sancti, hic in terris, indesinenter aedificatur.(7) In Ordinatione autem presbyterali, prouti in Pontificali Romano habebatur, missio et gratia Presbyteri tamquam adiutoris Ordinis episcopalis clarissime describebatur. Attamen necessarium visum est totum ritum, qui antea in plures partes distribuebatur, ad maiorem unitatem redigere, et mediam Ordinationis partem, hoc est impositionem manuum et precationem consecratoriam in vividiore luce ponere.

Quod tandem ad Diaconos spectat, praeter ea quae in Litteris Apostolicis Sacrum Diaconatus Ordinem, Motu proprio a Nobis die XVIII mensis Iunii anno MCMLXVII editis, continentur, haec praecipue commemoranda sunt verba: In gradu inferiori hierarchiae sistunt Diaconi, quibus non ad sacerdotium, sed ad ministerium (Constitutiones Ecclesiae Aegyptiacae, III, 2), manus imponuntur. Gratia etenim sacramentali roborati, in diaconia liturgiae, verbi et caritatis Populo Dei, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio, inserviunt.(8) In Ordinatione autem diaconali pauca quaedam mutanda erant, ratione habita sive praeceptionum recens latarum de diaconatu tamquam gradu proprio et permanente Hierarchiae in Ecclesia latina, sive maioris simplicitatis et claritatis rituum.

Porro ex ceteris Supremi Magisterii documentis, ad Sacros Ordines pertinentibus, peculiari mentione dignam existimamus Constitutionem Apostolicam Sacramentum Ordinis, a Decessore Nostro fel. rec. Pio XII, dia XXX mensis Novembris anuo MCMXLVII, editam, qua declaratur Sacrorum Ordinum Diaconatus, Presbyteratus et Episcopatus materiam eamque unam esse manuum impositionem: formam vero itemque unam esse verba applicationem huius materiae determinantia, quibus univoce significantur effectus sacramentales - scilicet potestas Ordinis et gratia Spiritus Sancti - quaeque ab Ecclesia qua talia accipiuntur et usurpantur.(9) Quibus praemissis, idem documentum decernit quaenam manuum impositio et quaenam verba in uniuscuiusque Ordinis collatione materiam et formam constituant.

Cum vero in recognitione ritus opus fuerit quaedam vel addi, vel deleri, vel mutari, sive ut textus ad fidem textuum antiquiorum restituerentur, sive ut sententiae clariores redderentur, sive ut effectus sacramenti melius exponerentur, necesse esse putamus, ad omnem controversiam tollendam et ad conscientiarum anxietates praecavendas, declarare quaenam in ritu recognito ad naturam rei pertinere dicenda sint. De materia ergo et forma in uniuscuiusque Ordinis collatione, suprema Nostra Apostolica auctoritate, quae sequuntur decernimus et constituimus.

In Ordinatione Diaconorum materia est Episcopi manuum impositio, quae silentio fit super singulos ordinandos ante precationem consecratoriam; forma autem constat verbis eiusdem precationis consecratoriae, quorum haec ad naturam rei pertinent, atque adeo ut actus valeat exiguntur: Emitte in eos, Domine, quaesumus, Spiritum Sanctum, quo in opus ministerii fideliter exsequendi munere septiformis tuae gratiae roborentur.

In Ordinatione Presbyterorum, item mataria est Episcopi manuum impositio, quae silencio super singulos ordinandos fit ante precationem consecratoriam; forma vero constai verbis eiusdem precationis consecratoriae, quorum haec ad naturam rei pertinent, atque adeo ut actus valeat exiguntur: Da, quaesumus, omnipotens Pater, his famulis tuis Presbyterii dignitatem; innova in visceribus eorum Spiritum sanctitatis; acceptum a te, Deus, secundi meriti munus obtineant, censuramque morum exemplo suae conversationis insinuent.

Denique in Ordinatione Episcopi, materia est impositio manuum quae ab Episcopis consecrantibus, vel saltem a Consecratore principali, fit silentio super caput Electi ante precationem consecratoriam; forma autem constat verbis eiusdem precationis consecratoriae, quorum haec ad naturam rei pertinent, atque adeo ut actus valeat exiguntur: Et nunc effunde super hunc Electum eam virtutem, quae a te est, Spiritum principalem, quem dedisti dilecto Filio Tuo Iesu Christo, quem Ipse donavit sanctis Apostolis, qui constituerunt Ecclesiam per singula loca, ut sanctuarium tuum, in gloriam et laudem indeficientem nominis tui.

Hunc igitur ritum pro collatione Ordinum Sacrorum Diaconatus, Presbyteratus et Episcopatus, a Consilio ad exsequendam Constitutionem de s. Liturgia, peritis adhibitis et Episcopis consultis ex diversis orbis regionibus,(10) recognitum, Nosmet ipsi Apostolica Nostra auctoritate approbamus, ut posthac, pro ritu in Pontificali Romano adhuc exstante, adhibeatur in his Ordinibus conferendis.

Nostra haec statuta et praescripta nunc et in posterum firma et efficacia esse et fore volumes, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Nostris Decessoribus editis, ceterisque praescriptionibus etiam peculiari mentione et derogatione dignis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Iunii, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri quinto.

PAULUS PP. VI

 


(1) Conc. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 25: A. A. S. 56 (1964) p. 107.

(2) Ibid., n. 76: A. A. S. 56 (1964) p. 119.

(3) Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n. 28: A. A.S. 57 (1965) pp. 33-34.

(4) Conc. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 21: A.A.S. 56(1964) p. 106.

(5) Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 21: A.A. S. 57 (1965) p. 25.

(6) Ibid., n. 28: A. A. S. 57 (1965) p. 34.

(7) Conc. Vat. II, Decr. de Presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum Ordinis, n. 1: A. A. S. 58 (1966) p. 991.

(8) Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 29: A. A. S. 57 (1965) p. 36.

(9) A. A. S. 40 (1948) p. 6.

(10) Cf. Conc. Vat. II, Const. de Sacra Liturgi a, Sacrosanctum Concilium, n. 25 : A.A. S. 56 (1964) p. 107 .

 

top