Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

  S. LUDOVICI IN MARAGNANO - S. IOSEPHI DE GRAJAU
(BACABALENSIS)

*

DISTRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS
AB ARCHIDIOECESI S. LUDOVICI IN MARAGNANO
ET A PRAELATURA S. IOSEPHI DE GRAJAU,
NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE «BACABALENSIS».

 

Visibilis natura Ecclesiae Dei necessitatem postulat sese accommodandi locorum temporumque condicionibus ea omnia subsidia atque instrumenta praebendo quibus efficaciore modo salutis opus inter homines peragi possit. Cum autem ex externae dioecesis compaginis amplitudine, non paucae neque exiguae difficultates exoriri viderentur, venerabiles Fratres Ioannes Iosephus da Mota et Albuquerque, Archiepiscopus S. Ludovici in Maragnano et Adulfus Aloisius Bossi, Episcopus titulo Parnassenus et S. Iosephi de Grajau Praelatus, audita Conferentia Episcopali Brasiliana, a Nobis petierunt ut, suarum Ecclesiarum territoriis partitis, nova conderetur dioecesis. Nos autem, praehabito consilio venerabilis Fratris Sebastiani Baggio, Archiepiscopi titulo Ephesini et in Brasilia Apostolici Nuntii, sententiam rogatis dilectis Filiis Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositis, suppleto consensu eorum omnium qui hoc super negotio ius aliquod vel habeant vel se putent habere, haec quae sequuntur apostolica potestate decernimus. Ab archidioecesi S. Ludovici in Maragnano territorium separamus municipii quod vulgari sermone Bacabal cognominant, excepta autem parte quae, ad septemtrionem pontis supra rivum Piratininga, comprehenditur inter eundem rivum Piratininga, autoraedarum viam vulgo «BR-22» nuncupatam et municipium S. Matthaei; territorium municipii Ipixuna, excepta vero parte quae extenditur ad meridiem eiusdem pontis supra rivum Piratininga et quae pertingit pagos Aninga et Barbosa; necnon integrum territorium municipiorum, prouti in praesens lege civili terminantur, quae vulgo nuncupantur Altamira do Maranhão, Igarapé Grande, Lago da Pedra, Lago do Junco, Lago Verde, Lima Campos, Olho d'Água dos Cunhas, Pedreiras, Pio XII, Poção de Pedras, Rosinòpolis, Santo Antonio dos Lopes, Vitorino Freire; a praelatura autem S. Iosephi de Grajau distrahimus integrum territorium quod complectitur populari sermone municipium Esperantinopolis; quibus omnibus terris novam condimus dioecesim Bacabalensem appellandam iisdemque finibus circumscribendam ac municipia, simul sumpta, quae diximus. Novae dioecesis sedes episcopalis erit in urbe vulgo Bacabal, episcopalis vero magisterii cathedra in curiali templo, eadem in urbe exstante, quod Deo dicatum est in honorem S. Theresiae a Iesu, cui omnia iura sacrarum cathedralium aedium concedimus. Episcopo scilicet, praeterquam quod iura damus congrua, obligationes etiam imponimus, quae residentium Antistitum sunt propriae. Bacabalensis dioecesis suffraganea erit metropolitanae Sedi S. Ludovici in Maragnano; item sacer eius Praesul metropolitanae iurisdictioni Praesulis eiusdem archidioecesis subdetur. Ad Canonicos quod attinet, cathedrale collegium condatur, post alias tamen Apostolicas datas Litteras; interea Consultares diocesani deligantur, ad normam iuris Canonici. Quod vero spectat Seminarium, serventur praescripta iuris communis, prae oculis etiam habitis normis decreti Concilii Vaticani II a verbis «Optatam totius» incipientis atque peculiares leges Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Seminarii autem alumni, et animi et ingenii dotibus prae ceteris insignes, Romam, cum adoleverint, mittantur in Collegium Pium Brasilianum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi. Mensa episcopalis, quae dicitur, constabit Curiae emolumentis; fidelium collationibus sponte oblatis; dote quae a civili potestate expectatur; ea bonorum parte, quae novae dioecesi obveniet ad normam Canonis 1500 C. I. C. Ad clerum autem quod attinet, censemus ut, his Litteris ad effectum adductis, eo ipso sacerdotes illi Sedi ascribantur, in cuius territorio beneficium vel officium habeant; ceteri vero clerici Seminariique tirones ei Sedi, in qua legitime degant. Acta denique ad novam Sedem pertinentia cito ad eius Curiam mittantur, ibique religiose serventur in archivo rerum religiosarum. Ceterum has Litteras ad effectum adducendas curet venerabilis Frater Sebastianus Baggio, quem diximus, vel ab eo delegatus vir; qui vero negotium perfecerit, congrua documenta exaranda studeat, ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittenda, de more signata.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere

poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vigesimo secundo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Rodomons Galligani
pro Apostolicae Cancellariae Regente

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Victorius Bartoccetti, Protonot. Apost. a. i.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 1, pp. 16-18

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana