The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CONCHENSIS IN AEQUATORE
(AZOGUENSIS)
*

QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI CONCHENSI IN AEQUATORE, NOVA CONDITUR DIOECESIS, NOMINE «AZOGUENSIS».

 

Quo magis Christi fidelium bono provideatur, apostolicum officii Nostri munus id quandoque a Nobis postulat ut, ecclesiasticarum circumscriptionum fines immutantes, eas ad nostri temporis adiuncta et necessitates aptius accommodemus. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Emmanuel a Iesu Serrano Abad, Archiepiscopus Conchensis in Aequatore, audita Conferentia Episcopali Aequatoriana, a Nobis petierit ut quibusdam territoriis a sua Ecclesia detractis novam conderemus dioecesim, Nos praehabito consilio venerabilis Fratris Ioannis Ferrofino, Archiepiscopi titulo Zenopolitani in Isauria et in Aequatoria Apostolici Nuntii, suppleto consensu eorum omnium qui hoc super negotio ius aliquod vel habeant vel se putent habere, haec quae sequuntur, apostolicapotestate decernimus. Ab archidioecesi Conchensi in Aequatore integrum territorium separamus, quo civilis provincia Cañar constat et ex eo novam dioecesim constituimus Azoguensem appellandam, iisdem circumscribendam finibus quibus dicta provincia civilis terminatur. Novae dioecesis sedes episcopalis erit in urbe vulgo «Azogues», episcopalis vero magisterii cathedra in curiali templo, eadem in urbe exstante, quod Deo dicatum est in honorem S. Francisci Assisiensis, cui omnia iura sacrarum cathedralium aedium concedimus. Episcopo scilicet, praeterquam quod iura congrua damus, obligationes imponimus, residentium Antistitum proprias. Azoguensis dioecesis suffraganea erit metropolitanae Sedi Conchensi in Aequatore, eiusque sacer Praesul Praesuli erit eiusdem archidioecesis ad normas Iuris Canonici obnoxius. Statuimus praeterea ut, usque dum Canonicorum collegium per alias sub plumbo Litteras non condatur, Consultores dioecesani eligantur qui consilio et ope Episcopo assint; ut gravi obligatione Seminarium condatur, iis pueris accipiendis qui ad sacerdotium Dei instinctu vocentur, quorum qui pietate atque ingenio eminuerint Romam mittantur in Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum, philosophia ac sacra theologia erudiendi; ut, post has Litteras ad effectum adductas, sacerdotes et Seminarii alumni Ecclesiae illi ascripti censeantur, in cuius territorium officium vel beneficium habeant, vel legitimum domicilium; ut mensam episcopalem efficiant tum Curiae emolumenta, tum fidelium collationes, tum congrua pars bonorum, si qua sunt, ad normam canonis 1500 C. I. C.; ut acta et documenta novam dioecesim respicientia a Curia Conchensi in Aequatore ad Azoguensem transferantur, in tabulario religiose custodienda. Haec quae praescripsimus ut ad effectum adducat curet venerabilis Frater Ioannes Ferrofino, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui autem negotium perfecerit congrua documenta exaret ad Sacramque Congregationem pro Episcopis mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum die vigesimo sexto mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Victorius Bartoccetti, Protonot. Apost. a. i.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 14, pp. 778-779

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top