 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GULUENSIS
(LIRENSIS)*
DISTRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS E
DIOECESI GULUENSI,
NOVA CONDITUR DIOECESIS, «LIRENSIS» NOMINE.
Firmissima spe ducti, sacras circumscriptiones, in quibus accuratiore
dilectione homines ad catholicam informentur veritatem, quotiens Nobis fas est,
condimus, pro certo habentes Deum, qui perpetuos dat teneris sementibus auctus,
novis Ecclesiis suae gratiae rore favere, atque incrementa omnipotenti virtute
praestare. Quam ob rem, cum Sacro Consilio Christiano Nomini Propagando visum
sit in Ugandensi regione novam dioecesim condere, Nos, sententia audita
venerabilis Fratris Amalii Poggi, Archiepiscopi titulo Cercinitani atque
Apostolici in Uganda Pro-Nuntii, item Ordinarii Praesulis Guluensis, haec quae
sequuntur decernimus atque iubemus. E territorio dioecesis Guluensis, partem
austro-orientalem, quae civilem districtum vulgo «Lango» constituit, detrahimus,
eamque in novae dioecesis formam redigimus Lirensis nuncupandae ab urbe
principe eiusdem civilis districtus, quam Ecclesiam suffraganeam facimus Sedi
metropolitanae Kampalaėnsi. Cetera, quae ad regimen novae dioecesis spectent, ad
res atque personas, ad electionem Vicarii Capitularis, Sede vacante, in his Ius
Canonicum omnino servetur. Ad haec autem quae iussimus efficienda venerabilis
Frater Amalius Poggi operam dabit vel quem ille delegabit; re vero acta,
documenta exarari iubebit et ad Sacram Congregationem pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito mittet, sinceris exemplis.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis iulii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione
|
Franciscus Tinello
pro Apostolicam Cancellariam Regenens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 1, pp. 18-19
© Copyright 1968
- Libreria Editrice Vaticana
|