Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GULIELMOPOLITANAE ET PARAMARIBOËNSIS

*

DIOECESES GULIELMOPOLITANA ET PARAMARIBOËNSIS,
ADHUC SEDI APOSTOLICAE DIRECTO SUBIECTAE,
METROPOLITANAE SEDI PORTUS HISPANIAE SUFFRAGANEAE DECLARANTUR.

 

Si quis mente recogitet quae quantaque Nostra sit evangelicae legis prolatandae cura, quamque sollicita pastoralium fructuum exspectatio, is etiam plane intelleget cur libenti animo eorum accedamus votis, incepta complectamur, quae ad Christi religionem fovendam aptius conducant. Cumque ideo sacri dioecesium Gulielmopolitanae et Paramariboënsis Ordinarii opportunum fore existimaverint cumque fidelium bono utilitateque haud parva coniunctum, si eaedem cathedrales Ecclesiae, Apostolicae Sedi hucusque subiectae atque hoc ipso die curis Delegationis Apostolicae Portus Principis commissae, ad normam decreti Concilii Oecumenici Vaticani II, a verbis «Christus Dominus» incipientis (cf. n. 40, 2), metropolitanae alicui Sedi unirentur, Portus Hispaniae nempe, quod propositum Nobis est accepimus ratumque habuimus. De sententia scilicet Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, postque auditum venerabilem Fratrem Mariam Iosephum Lemieux, Archiepiscopum titulo Solditanum atque Apostolicum in iis regionibus Delegatum, summa Nostra potestate decrevimus, ut dioeceses Gulielmopolitana et Paramariboënsis, ad hunc usque diem Apostolicae Sedi directo subiectae, metropolitanae Ecclesiae Portus Hispaniae tamquam suffraganeae in posterum addicantur, ad normam Codicis Iuris Canonici. Ea autem quae statuimus ad exitum adducenda curet venerabilis idem Frater Maria Iosephus Lemieux, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, suetaque documenta ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die undetricesimo mensis iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN 
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide Praefectus 

Franciscus Tinello
pro Apostolicam Cancellariam Regenens
 

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 1, pp. 24-25

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana