The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BHOPALENSIS
(SAGARENSIS)
*

QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS EX ARCHIDIOECESI BHOPALENSI,
NOVUS CONDITUR EXARCHATUS APOSTOLICUS, NOMINE «SAGARENSIS».

 

Quo aptius propiusque Christifidelium necessitatibus consulatur, opus est persaepe ut quaedam dioeceses, sive vastitate territorii latius patentes, sive incolarum numero frequentiores, dividantur, distractisque ex iis regionibus novae constitriantur sui iuris Sedes. Cum ideo Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus censuerit omnino cum populorum utilitate congruere, si exarchatus apostolicus ritus Malabarensis in Bhopalensis archidioecesis finibus conderetur, de sententia venerabilis Fratris Eugenii D'Souza, sacri eiusdem archidioecesis Antistitis, postque auditum Apostolicum in India Pro-Nuntium atque Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione, sequentia decernimus atque iubemus. Ab archidioecesi Bhopalensi districtus civiles seiungimus, quibus per vulgus appellatio Sagar, Raisen et Vidisha, iisque exarchatum apostolicum ritus Malabarensis constituimus, nomine Sagarensem, quem curis sodalium Congregationis Carmelitarum Mariae Immaculatae concredimus. Conditus exarchatus regetur ad normam iuris, attentis praesertim cann. 266-387 Litterarum Apostolicarum «Cleri Sanctitati», die altero mensis iunii, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo datarum, servato quoque can. 382 de cura fidelium diversi ritus in territorio exstantium. Decernimus praeterea ut idem exarchatus metropolitanae Sedi Bhopalensi subdatur, instar Ecclesiae suffraganeae. Ea tandem quae praescripsimus ad effectum adducat Apostolicus in India Pro-Nuntius, vel ab eo delegatus vir. Qui autem negotium perfecerit congrua documenta exaranda curet eaque ad Sacram Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die undetricesimo mensis iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

MAXIMILIANUS Card. DE FURSTENBERG 
S. Congr. pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus 

Franciscus Tinello
pro Apostolicam Cancellariam Regenens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 1, pp. 20-21

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top