In more est
Apostolicae huius Sedis, idque frequentissime et Nos fecimus, eorum Praesulum
sententiis accedere, qui magna esse cum fidelium utilitate coniunctum putant, si
quibusdam suarum dioecesium territoriis novae constituantur ecclesiasticae
circumscriptiones, aliis, ut regantur, Antistitibus Pastoribusque tradendae.
Cumque ideo censuerit Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus, de
sententia venerabilis Fratris Leobaldi D'Souza, Episcopi Jabalpurensis,
omniumque Episcoporum Status vulgo Madhya-Pradeshensis in India, postque auditum
Apostolicum in India Pro-Nuntium atque Sacram Congregationem pro Gentium
Evangelizatione, esse ibi locorum novum exarchatum ritus Malabarensis
constituendum, quod Nobis eadem Congregatio proposuit libenti animo
accepimus, sequentia decernentes. A dioecesi Jabalpurensi territorium separamus,
quod civiles districtus complectitur, vulgo Tikamgarh, Chhatarpur, Panna,
Satna, Rewa, Sidhi, atque iis exarchatum apostolicum ritus Malabarensis
condimus, quem sodalibus Congregationis Vincentianae ritus Malabarensis
concredimus. Conditus exarchatus, nomine Satnensis, regetur ad normam iuris,
attentis in primis cann. 266-387 Litterarum Apostolicarum «Cleri Sanctitati»,
die altero mensis iunii, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo,
datarum, servato praesertim can. 382 de cura fidelium diversi ritus in
territorio exstantium. Decernimus praeterea ut, quo magis pastoralis unitas et
habeatur et provehatur, idem exarchatus metropolitanae Sedi Bhopalensi
subdatur, instar Ecclesiae suffraganeae. Ea tandem quae praescripsimus ad
effectum deducat Apostolicus in India Pro-nuntius, vel ab eo delegatus vir. Qui
vero negotium perfecerit, congrua documenta exaranda curet eaque ad Sacram
Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittat, de more signata sigilloque
impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore
volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic
haberetur, si ostenderetur.
Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die
undetricesimo mensis iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo
octavo, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
MAXIMILIANUS Card. DE FURSTENBERG
S. Congr. pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus
|
Franciscus Tinello
pro Apostolicam Cancellariam Regenens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 1, pp. 21-22
© Copyright 1968
- Libreria Editrice Vaticana