The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

INDORENSIS
(UJJAIENSIS)
*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESI INDORENSI, NOVUS EXARCHATUS APOSTOLICUS CONDITUR, NOMINE «UJJAIENSIS».

 

Apostolicum munus, quod divinitus exsequendum accepimus, omnibus nempe ubique terrarum Christi fidelibus consulendi, a Nobis quandoque requirit, ut ex iam constitutis Sedibus alias Sedes condamus; in manibus enim omnium est, eo magis colligi fructus, quo frequentiores operarii serant inque agro exercendo incumbant. Quoniam igitur censuit Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus, de sententia venerabilis Fratris Francisci Simons, Episcopi Indorensis omniumque Episcoporum Status vulgo Madhya-Pradeshensis in India, postque auditum Apostolicum in India Pro-Nuntium atque Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione, esse ibi locorum exarchatum ritus Malabarensis constituendum, quod Nobis eadem Sacra Congregatio proposuit libenti animo accepimus, sequentia decernentes. A dioecesi Indorensi territorium separamus, quod tres districtus civiles complectitur; hoc est: Ujjain, Shajapur, Rajagarh, iisque exarchatum apostolicum ritus Malabarensis condimus, quem sodalibus Societatis missionariae Sancti Thomae Apostoli eparchiae Palaiensis concredimus. Conditus exarchatus, nomine Ujjaiensis, regetur ad normam iuris, attentis praesertim cann. 266-387 Litterarum Apostolicarum «Cleri Sanctitati», die altero mensis iunii, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, datarum, servato quoque can. 382 de cura fidelium diversi ritus in territorio exstantium. Statuimus praeterea ut, quo magis unitas actionis inter sacros Ecclesiarum Pastores firmetur, idem exarchatus metropolitanae Sedi Bhopalensi subdatur, instar Ecclesiae suffraganeae. Ea tandem quae praescripsimus ad effectum deducat Apostolicus in India Pro-Nuntius, vel ab eo delegatus vir. Qui vero negotium perfecerit, congrua documenta exaranda curet eaque ad Sacram Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die undetricesimo mensis iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

MAXIMILIANUS Card. DE FURSTENBERG 
S. Congr. pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus 

Franciscus Tinello
pro Apostolicam Cancellariam Regenens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 1, pp. 23-24

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top