Ecclesiam sanctam, quam Christus flagrantissima in homines dilectione
condidit quamque suo pretioso cruore redemit, mira laboris industria ingentique
animi fortitudine sanctissimi Dei viri omnibus populis ac nationibus intulerunt.
Nemo tamen non videt quantum ad eandem propagandam atque augendam apta rerum
religiosarum, finiumque dioecesium temperatio et dispositio conferant. Quam ob
rem cum Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide
visum esset bene fieri si, divisa archidioecesi Kabgayensi, nova in eius finibus
conderetur Ecclesia, Nos, sententia audita venerabilis Fratris Amalii Poggi,
Archiepiscopi titulo Cercinitani atque Apostolici in Rwanda Nuntii, necnon
Ordinarii Praesulis loci, suprema Nostra apostolica auctoritate, haec statuimus
atque iubemus. Ab archidioecesi Kabgayensi partem orientalem territorii
distrahimus atque in novae dioecesis formam redigimus, omnibus datis iuribus,
quae ad normam iuris communis huiusmodi circumscriptionibus ecclesiasticis
competunt. Hanc autem dioecesim Kibungensem appellari censemus a civitate
principe eiusdem regionis. Limites inter archidioecesim Kabgayensem et novam
dioecesim Kibungensem statuendos volumus per limites praefecturarum civilium
Kibungo et Kigali, uti populari sermone appellant, firmis ceteris limitibus.
Novae Ecclesiae sedes in civitate Kibungensi erit, cathedra Episcopi in principi
templo, quod ad dignitatem cathedralis tollimus, cum debitis privilegiis. Sive
dioecesim Kibungensem sive eius Antistitem iurisdictioni metropolitanae sacri
Praesulis Kabgayensis subicimus, cui erunt suffraganei. Ad Canonicorum autem
collegium quod attinet, permittimus ut, ob locorum rerumque adiuncta,
Consultores dioecesani ad normam iuris interea renuntientur. Ceterum haec Nostra
decreta ad effectum deducenda venerabilis Frater Amalius Poggi, quem diximus,
curabit, vel ab eo delegatus vir, dummodo in ecclesiastica dignitate
constitutus. Rebus autem peractis, documenta idem exarari iubebit, quorum
sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de
Propaganda Fide mitti curabit.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die quinto mensis septembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 2, pp. 75-76
© Copyright 1968
- Libreria Editrice Vaticana