The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NGOZIENSIS
(MUYINGANAE)
*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ECCLESIA NGOZIENSI,
 NOVA DIOECESIS CONDITUR, «MUYINGANA» NOMINE.

 

Divinum mandatum quo Christus apostolos suos misit in mundum universum ad evangelium gentibus nuntiandum (Mc. 15-16) et Nos vehementer impellit ut ubique hominibus maiorem in dies faeultatem demus Dei verbum audiendi, eius sanctissimam adorandi maiestatem animumque virtute ac veritate excolendi. Quam ob rem, cum Sacrum Consilium Christiano Nomini Propagando, audita sententia favorabili tum Apostolicae in Burundi Nuntiaturae tum Ordinarii loci cuius intersit, id statuerit ut, distractis quibusdam territoriis ab Ecclesia Ngoziensi, nova quaedam constitueretur dioecesis, Nos, hanc sententiam probantes ratamque habentes, sequentia decernimus et iubemus. Eorum omnium consensum supplentes qui hac super re aliquid iuris vel habeant vel se praesumant habere, a dioecesi Ngoziensi partem orientalem territorii distrahimus eamque in novae dioecesis formam redigimus, a civitate principe eiusdem regionis Muyinganae appellandae. Limites inter novam dioecesim Muyinganam et dioecesim Ngoziensem, per limites districtus civilis vulgo «Muyinga» et districtus civilis vulgo «Ngozi» statuentur, firmis manentibus ceteris limitibus. ConstitutaeEcclesiae sedes Episcopique domicilium in ipsa urbe Muyingana erit, eamque suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Kitegaënsi. Praecipimus insuper ut pro locorum huiusque temporis adiunctis, Canonicorum loco Consultores dioecesani deligantur qui Episcopo assint. Quod autem ad Ecclesiae regimen admninistrationemque attinet, leges iuris canonici serventur atque regulae quas Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide statuerit. Ceterum quae per has Litteras mandavimus exsequenda, is curabit qui, eo tempore quo negotium agendum erit, Apostolicam in Burundi Nuntiaturam regat, vel per se ipse vel per alium, factis ad id necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die quinto mensis septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN 
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide Praefectus 

Franciscus Tinello
pro Apostolicam Cancellariam Regenens

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 2, pp. 73-74

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top