The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PHNOM PENH
(BATTAMBANGENSIS)
*

DISTRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS
A VICARIATU APOSTOLICO DE PHNOM PENH,
NOVA QUAEDAM APOSTOLICA PRAEFECTURA CONDITUR, «BATTAMBANGENSIS» NOMINE.

 

Qui in Beati Petri locum successimus, ad rerum Ecclesiae universae procurationem vocati, officii Nostri conscientia ita movemur, exemplis atque verbis Christi ita afficimur, gliscentibus omnium Ecclesiarum negotiis atque necessitatibus ita impellimur, ut omnes Nostras curas atque sollicitudines in id conferamus, ut Christi fidelibus earumque pastoribus, sive prope sint Nos, sive longe, satis provideamus. Quam ob rem, cum Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide visum sit bene fieri, si vicariatu apostolico de Phnom Penh partito, nova ex eo praefectura apostolica conderetur, Nos, re bene reputata, atque venerabili Fratre Angelo Palmas sententiam rogato, Archiepiscopo titulo Vibianensi et in Vietnamia et Cambogia Apostolico Delegato, haec quae sequuntur potestate Nostra decernimus ac iubemus. A vicariatu de Phnom Penh civiles districtus ut dicunt, de Battambang, Siemreap, Kompong Thom-Preahvihear, Kompong Chhnang et Pursat separamus iisque novam praefecturam apostolicam constituimus, quam Battambangensem appellari iubemus, quamque curandam clero Cambogiano tradimus, paterne hortantes ut, suorum maiorum exempla secutus, nihil omnino omittat Christi fidei atque religioni propagandae. Ceterum quae mandavimus, venerabilis Frater Angelus Palmas, cuius mentionem fecimus, ad exitum deduci studebit, vel quem ipse delegaverit, factis iustis facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 3, pp. 157-158

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top