 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PHNOM PENH
(CHOMPONCHAMENSIS) *
QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS A
VICARIATU APOSTOLICO
NOMINE «PHNOM PENH», NOVA CONDITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA «CHOMPONCHAMENSIS»
APPELLANDA.
Superna voluntate Illius in terris vice fungentes, qui «omnes homines vult
salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire» (1 Tim. 2, 4), nihil
intentatum relinquimus ut ad vitam aeternam consequendam quam uberrima subsidia
eaque efficacissima cunctis populis proponamus et offeramus. Quam ob rem, cum
Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, post
auditum venerabilem Fratrem Angelum Palmas, Archiepiscopum titulo Vibianensem
atque Apostolicum in Vietnamia et Cambogia Delegatum, visum sit optimo
consilio fieri, si in his regionibus nova crearetur circumscriptio
ecclesiastica, Nos re bene reputata, sententia petita a quibus oporteret, haec
de suprema Nostra potestate decernimus atque iubemus. A vicariatu apostolico «de
Phnom Penh» districtus civiles separamus, quos vulgo appellant Kompong Cham,
Prey Veng, Sway-Rieng, Kratié, Mondulkiri, Ratanakiri et Strung Treng iisque
praefecturam apostolicam constituimus omnibus datis iuribus, quae ad normam
iuris communis huiusmodi circumscriptionibus ecclesiasticis competunt. Hanc
autem praefecturam Chomponchamensem appellari censemus, ex urbe Kompong
Cham, eamque sodalibus Societatis Parisiensis Missionum ad exteras gentes
gubernandam concedimus, bonam in animo concipientes spem fore ut, eorum
sollicito studio atque industria, «sermo Dei currat et clarificetur» (2 Thess.
3, 1) magis magisque in dies. Praecipimus autem ut quae mandavimus ad effectum
adducat venerabilis Frater Angelus Palmas, quem diximus, vel ab eo delegatus
vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero negotia
perfecerit congrua documenta exaranda studeat ad Sacramque Congregationem pro
Gentium Evangelizatione quam primum mittat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vigesimo sexto mensis septembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 3, pp. 155-156
© Copyright 1968
- Libreria Editrice Vaticana
|