 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LOKOJANAE
(IDAHINAE) *
DETRACTA A TERRITORIO DIOECESIS
LOKOJANAE PARTE
QUAE SITA EST AD ORIENTEM FLUMINIS NIGER,
NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA CONDITUR,
CUI NOMEN DATUR «IDAHINAE».
A Iesu Christo, Dei Filio hominumque Redemptore, exempla sumentes, qui e
caelorum plaga terras has petiit imas ut in tepentibus hominum pectoribus ignem
accenderet pietatis atque caritatis (cf. Lc. 12, 49), et Nos, qui
universae christianorum familiae praepositi sumus, Dei sane consilio et
voluntate, nihil aliud laboribus, sollertia, prospicientia Nostra spectamus,
quam ut singulis Ecclesiis toto terrarum orbe diffusis, eam rerum condicionem
faciamus, qua ille sacer ignis, quo fides alitur, et accendatur, et in lucidam
flammam succrescat. Quam ob rem, cum Sacra Congregatio pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide, re bene considerata, sententiaque audita
venerabilium Fratrum Aloisii Bellotti, Archiepiscopi titulo Voncarianensis atque
in Africa Media Occidentali Apostolici Delegati, atque Augusti Dilisle, Episcopi
Lokojani, Nobis proposuerit ut, diviso territorio dioecesis Lokojanae, nova
quaedam praefectura apostolica conderetur, Nos haec statuimus atque iubemus. Ab
ea dioecesi territorium detrahimus, quod ad orientem fluminis Niger populari
sermone cognominati situm est, quodque gens Igala incolit, eoque novam
praefecturam constituimus, Idahinam ab urbe principe eius terrae
appellandam, atque curis Congregationis Sancti Spiritus sub tutela Immaculati
Cordis Beatissimae Virginis Mariae concredendam. Cuius sodales paterne hortamur
ut finibus christianae religionis proferendis nihil, ut suus est mos, omittant.
Ceterum haec quae per has Litteras Nostras mandavimus, venerabilis Frater
Aloisius Bellotti, cuius fecimus modo mentionem, ad exitum adduci studebit, vel
quem ipse delegaverit, factis nempe iuribus atque potestatibus necessariis. Re
autem acta, curabit idem ut documenta exarentur, eorumque exempla sincere
scripta ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur .
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis septembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 3, pp. 154-155
© Copyright 1968
- Libreria Editrice Vaticana
|