Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BOBODIULASSENSIS
(DIEBUGUENSIS)

*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS E DIOECESI BOBODIULASSENSI,
NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS, «DIEBUGUENSIS» APPELLANDA.

 

Evangelicae voces, quibus Christus, Dei Filius, prudentem servum illum dicit, qui, super familiam constitutus, dat iusto tempore ceteris tritici mensuram (cf. Lc. 12, 42), in Nos sane cadere videntur quam aptissime, qui, universae familiae christianae Dei voluntate praepositi procurationi, tam acri studio, tam assidua sollicitudine, tanta prudentia in delectu bonorum et malorum gubernare debemus, ut et Ipsi mensuram tritici, hoc est curarum Nostrarum fructus, Ecclesiarum unicuique nacti opportunitatem attribuamus. Quam ob rem, cum dioecesis Bobodiulassensis, in finibus regionis quam dicunt «Haute-Volta», latius pateret atque nimia populorum diversitate coalesceret, visum est bene fieri, si ex eadem nova quaedam dioecesis conderetur. Quae cum ita sint, de sententia Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, post auditam sententiam Apostolicae in Africa Occidentali Delegationis, atque Conferentiae, ut dicunt, Episcopalis regionis Haute-Volta, item Andreae Dupont, Episcopi Bobodiulassensis, haec quae sequuntur statuimus atque iubemus. E dioecesi Bobodiulassensi territorium, civiles regiones comprehendens Diébougou et Gaoua, separamus, ex iisque novam dioecesim constituimus, Diebuguensem appellandam, atque clero saeculari concredendam; quae praeterea Sedi metropolitanae Uagaduguensi suffraganea erit, atque Sacrae Congregationi de Propaganda Fide obnoxia. Novae dioecesis urbs caput illa erit quam populus Diebougou cognominare consuevit, in qua Episcopus domicilium ponet, cathedra in templo principe eius civitatis collocata. Qui profecto dum Canonicorum collegium condatur, Consultores dioecesanos eliget, quibus utatur in negotiis maioribus Ecclesiae explicandis. Cetera omnia, quae ad Sedis modo constitutae regimen, administrationem, electionem Vicarii Capitularis, Sede vacante, respiciunt, Iure Canonico omnino regantur. Has vero Litteras ad exitum deducendas venerabilis Frater curabit, qui Delegationi Apostolicae in Africa Occidentali praeest, vel quem ipse delegaverit. Re autem acta, documenta exarentur, quae sincere conscripta ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide per exempla mittentur, idque cito.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 4, pp. 229-231

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana