 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ISLANDIAE
(REYKJAVIKENSIS) *
APOSTOLICUS VICARIATUS ISLANDIAE
AD DIOECESIS DIGNITATEM EVEHITUR, NOMINE «REYKJAVIKENSIS».
Cum Ecclesia sancta, quamvis in intima sui compage Iesu Christi spiritu
regatur et informetur, in externa tamen facie ac structura iis legibus sit
subiecta, quibus reliquae hominum societates, quae ut sunt res humanae,
quemadmodum florescunt, crescunt, propagantur, ita possunt et languescere, et
opprimi, et vel prorsus exstingui, et eadem Ecclesia tum triumphos egit, multis
prospere gestis gentibusque plurimis illata salute, tum magnis obnoxia
difficultatibus, aut loco cessit interdum, aut infirmior facta est. Quod quidem
etiam in Islandia factum esse plane constat. In quam sane pulcherrimam terram
cum sancti reges Olavus I et II christianum nomen intulissent, magnaque
incrementa verenda Christi religio per aetates cepisset, maxime a religiosis
familiis SS. Benedicti atque Augustini, res in peius paulatim vertere, ad
nostram usque aetatem. Cumque tamen ob assiduos Societatis Mariae Montfortanae
labores non modo christiana fides reviviscere visa sit, spemque ostenderit fore
ut ibi loci augeri possit, censuit S. Congregatio pro Gentium Evangelizatione
seu de Propaganda Fide bene fieri, si in Islandia sacra Hierarchia
restitueretur. Qua sententia ea qua oporteret consideratione reputata,
consilioque expetito a venerabilibus Fratribus Brunone B. Heim, Archiepiscopo
titulo Xanthiensi et in Scandia Apostolico Delegato, atque Ioanne Baptista
Huberto Theunissen, Archiepiscopo titulo Bavagalianensi et Apostolico
Administratore vicariatus Islandiae, haec statuimus atque iubemus. In Islandia
insula sacram Hierarchiam restituimus, atque proinde vicariatum apostolicum
Islandiae, Societati Mariae Montfortanae commissum, ad gradum et dignitatem
dioecesis evehimus, cum debitis iuribus, ita ut in ipsa Insula unica sit
dioecesis, nomine Reykjavikensis, Apostolicae Sedi recto subiecta atque
Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione obnoxia. Cui scilicet regimen
rerum religiosarum totius Insulae damus. Novae circumscriptionis sedes
episcopalis in urbe Reykjavikensi collocabitur, in qua sacer Praesul cathedram
suam statuet, in templo videlicet Christo Domino Regi dicato. Episcopus, cui
Ecclesia illa obtinget gubernanda, Canonicorum collegium condat, quod si
impossibile ad praesens est, Consultores dioecesanos deligat, quibus utatur in
rebus maioris negotii expediendis. Item Seminarium construat, pueris excipiendis
ad Sacerdotium vocatis. Reliqua omnia, quae ad regimen dioecesis respiciant,
Iure Canonico temperentur. Ceterum quae mandavimus venerabilis Frater Bruno B.
Heim, quem diximus, ad exitum adducat, vel quem ipse legaverit. Re profecto rite
acta, documenta exarari faciet atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem
pro Gentium Evangelizatione cito mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis octobris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 4, pp. 227-229
© Copyright 1968
- Libreria Editrice Vaticana
|