 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LABACENSIS *
IN IUGOSLAVIA NOVA PROVINCIA
ECCLESIASTICA CONSTITUITUR,
CUIUS SEDES METROPOLITANA LABACENSIS ECCLESIA ERIT.
Quisquis cum animo suo recogitat quae quantaque Nostra sit evangelicae legis
prolatandae cura, quam sollicita pastoralium fructuum exspectatio, is etiam
plane animadvertit cur libenti animo eorum accedamus votis, incepta
complectamur, quae ad Christi religionem fovendam aptius conducant. Quapropter,
cum Coetus Episcoporum Iugoslaviae opportunum fore existimaverit atque cum
fidelium bono utilitateque haud parva coniunctum si in Sloveniae territorio nova
provincia ecclesiastica conderetur, quod Nobis proposuit efficiendum Sacra
Congregatio pro Episcopis, audito sane venerabili Fratre Mario Cagna,
Archiepiscopo titulo Heracleensi in Europa atque in Iugoslavia Apostolico
Delegato, omnino accipiendum esse censuimus. Suprema ideo Nostra potestate
provinciam ecclesiasticam, Labacensem nomine, in Sloveniae regione
constituimus, cuius metropolitana Sedes eadem Ecclesia Labacensis erit,
suffraganea vero dioecesis Mariborensis-Lavantina, quae adhuc Apostolicae Sedi
directo subiectae erant; ita videlicet ut ad normam legum canonicarum Ordinarius
Praesul Mariborensis-Lavantinus iure habeatur Archiepiscopo Labacensi
suffraganeus. Decernimus praeterea ut primus Metropolita idem sit, qui in
praesentia sacer est Labacensis Ecclesiae Archiepiscopus, venerabilis nempe
Frater Iosephus Pogačnik. Ea autem quae, statuimus ad exitum adducenda curet
venerabilis Frater Marius Cagna, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui
vero negotium perfecerit sueta documenta ad Sacram Congregationem pro Episcopis
mittat, de more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore, volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis novembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 4, pp. 231-232
© Copyright 1968
- Libreria Editrice Vaticana
|