The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

OENIPONTANAE
(CAMPITEMPLENSIS)
*

DETRACTA PARTE A DIOECESI OENIPONTANA,
NOVA DIOECESIS CONDITUR,
QUAE «CAMPITEMPLENSIS» NOMINABITUR.

 

Christi caritas, quae beatissimum Paulum ita urgebat ut nulla curarum requies Apostolo esset dum Ecclesiarum necessitatibus provideret, quas condidisset, eadem Nos quoque in magnas adducit sollicitudines, idque eo modo, ut omnes labores N ostros, et cogitationes, et studia eo intendamus, unde filiis Nostris, ubicumque denique degunt, quosque plus oculis Nostris diligimus, com moda et utilitates oriantur: signum enim certum amoris est, si Augustino credimus, pascere dominicum gregem (In Io. 21, 15-17). Quam ob rem, cum venerabilis Frater Opilius Rossi, Archiepiscopus titulo Ancyranus et in Austria Apostolicus Nuntius, ab hac Petri Sede expostulaverit ut, dioecesi Oenipontana partita, alia excitaretur, Nos, inita cum civilibus Austriae auctoritatibus conventione die septimo mensis octobris, hoc anno, venerabili Fratre Paulo Rusch, Episcopo Oenipontano, sententiam rogato, auditoque Coetu Episcoporum Austriae, seu Conferentia Episcopali, re denique bene reputata, ea quae sequuntur, decernimus et iubemus. Ab Ecclesia Oenipontana territorium separamus civilis regionis «Voralberg» cognominatae, excepta tamen Abbatia Beatae Mariae Virginis Maris Stellae, eoque novam dioecesim condimus, Campitemplensem appellandam, atque sacro Metropolitae Salisburgensi subiciendam tamquam suffraganeam. Sedes dioecesis in urbe Feldkirch erit, ibique Episcopus cathedram episcopalis auctoritatis ponet in templo, quod fuit adhuc paroeciale, S. Nicolao dicato, factis nempe iuribus debitis atque congruis honoribus. In nova Ecclesia cathedrale Canonicorum collegium constituatur, ad normas per alias Litteras Apostolicas edendas; interim indulgemus ut Consultores dioecesani deligantur qui Praesuli suo consilio atque opera assint. Mensa episcopalis, quae dicitur, efficietur: Curiae proventibus, fidelium collationibus, dote ab auctoritate danda, atque ea bonorum parte, quae ad canonem 1500 Codicis I. C. novae Sedi obveniet. Ad Seminarium quod pertinet, serventur leges iuris communis, ratione habita Decreti «Optatam totius» Concilii Vaticani II, et regulae Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Regimen praeterea atque administratio Campitemplensis dioecesis omnis Iure Canonico temperetur. Simul autem ac dioecesis constitutio ad effectum adducta fuerit, sacerdotes ei Ecclesiae addicantur, in qua beneficium aut officium habeant ecclesiasticum; ceteri vero clerici atque Seminarii tirones, ei, in qua legitime degant. Denique acta et documenta, quae hanc novam dioecesim eiusve fideles respiciant, ad eius Curiam episcopalem mittantur, in qua religiose custodiantur. Ceterum, venerabilem Fratrem Opilium Rossi, quem memoravimus, designamus ut haec Nostra decreta effici curet, vel quem ipse delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur .

Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis decembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 4, pp. 233-234

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top