The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LAGENSIS
(CAPTATOROPOLITANAE)
*

QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS A DIOECESI LAGENSI,
IN BRASILIA, NOVA ALIA CONDITUR,
«CAPTATOROPOLITANA» NOMINE.

 

Ut suorum fidelium necessitatibus quam maxime consulerent, censuerunt sacri provinciae ecclesiasticae Florianopolitanae Ordinarii, in primisque Episcopus Lagensis, posse suarum territoria circumscriptionum aptius disponi novamque ibi locorum constitui dioecesim, id pro certo habentes summoque opere confisi, multiplicatis nempe christiani populi Praesulibus, uberiores etiam colligi episcopalium operum laborumque fructus. Cumque ut id fieret ab Apostolica Sede petierit venerabilis Frater Sebastianus Baggio, Archiepiscopus titulo Ephesinus et in Brasilia Apostolicus Nuntius, de sententia venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui Sacrae Congregationi pro Episcopis praesunt, sequentia decernimus ac statuimus. A dioecesi Lagensi territoria separamus municipiorum vulgo Caçador, Água Doce, Arroio Trinta, Canoínhas, Fraiburgo, Irineópolis, Lebon Régis, Monte Castelo, Papanduva, Pinheiro Prêto, Porto União, Rio das Antas, Salto Veloso, Santa Cecilia, Três Barras, Treze Tílias, Videira, Major Vieira, Matos Costa, iisque dioecesim constituimus, Captatoropolitanam appellandam iisdemque circumscribendam finibus ac simul sumpta territoria, quae diximus, sicut lege civili terminantur. Sedes atque domicilium novae dioecesis Episcopi in urbe Caçador erunt, eiusque magisterii cathedra in curiali eiusdem urbis templo, Deo dicato in honorem Sancti Francisci Assisiensis, quod profecto ad honorem cathedralis evehimus. Captatoropolitanam praeterea dioecesim suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Florianopolitanae; item eius Praesul metropolitano Archiepiscopi Florianopolitani iuri. Canonicorum collegium in ea Episcopus condat, post acceptas tamen alias Apostolicas Litteras; interea sacerdotes consultores deligat, ad normam Codicis Iuris Canonici. Mensa episcopalis fiet Curiae emolumentis, fidelium christianorum sponte oblatis pecuniis, bonis denique, quae ad normas canonis 1500 C. I. C, ad dioecesim Captatoropolitanam pertinent. Ad seminarium quod attinet sacrorumque alumnorum institutionem serventur praescripta iuris communis, normae Decreti Concilii Vaticani II «optatam totius» atque peculiares leges Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Seminarii autem alumni illi, qui invenio pietateque praestiterint, Romam mittantur, ad Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi. Dioecesi sic constituta, eo ipso sacerdotes Sedi illi ascribantur, in cuius territorio beneficium vel officium ecclesiasticum habeant; ceteri clerici seminariique tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Acta et documenta, conditam dioecesim spectantia, ad eius curiam transferantur, in tabulario religiose custodienda. A dioecesi tandem Lagensi integrum territorium separamus municipii vulgo Ponte Serrada, prout in praesens lege civili terminatur, illudque dioecesi Xapecoënsi annectimus; a dioecesi autem Xapecoënsi territorii partem separamus vulgo Concórdia, quae terminatur ad orientem solem municipiis vulgo Piratuba, Ipira et Piritiba, ad occidentem solem fluminibus vulgo Rio Uruguay et Rio Rancho Grande, ad meridiem flumine Rio Uruguay, ad septemtrionem eodem flumine Rio Rancho Grande, eamque annectimus dioecesi Lagensi. Haec quae praescripsimus ad effectum adducenda curet venerabilis Frater Sebastianus Baggio, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui autem negotium perfecerit congrua documenta exaranda studeat ad Sacramque Congregationem pro Episcopis mittat, de more signata.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio et vicesimo mensis novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
 Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 10, pp. 604-605

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top