The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FLORIANOPOLITANAE-JOINVILLENSIS
(RIVI AUSTRALIS)*

QUIBUSDAM SEPARATIS TERRITORIIS
AB ARCHIDIOECESI FLORIANOPOLITANA ET DIOECESI JOINVILLENSI,
NOVA DIOECESIS CONDITUR,
NOMINE «RIVI AUSTRALIS».

 

Quam maxime animorum saluti prospiciens, censuit venerabilis Frater Sebastianus Baggio, Archiepiscopus titulo Ephesinus et in Brasilia Apostolicus Nuntius, post nempe auditos venerabiles Fratres Alfonsum Niehues, Archiepiscopum Florianopolitanum, atque Gregorium Warmeling, Episcopum Joinvillensem, posse ab Apostolica Sede peti, ut nova ibi locorum dioecesis constitueretur. Idque cum haud parum utilitatis allaturum esse Nos quoque existimaverimus, de sententia venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui Sacrae Congregationi pro Episcopis praesunt, apostolica Nostra potestate sequentia decernimus ac iubemus. Ab archidioecesi Florianopolitana integrum territorium municipiorum separamus, quae vulgo nuncupantur Alfredo Wagner, Atalanta, Imbuia, Ituporanga, Petrolândia, Presidente Nereu, Vidal Ramos, prout scilicet lege civili ad praesens terminantur; a dioecesi autem Joinvillensi integrum territorium municipiorum vulgo Rio do Sul, Agrolândia, Agronômica, Ascurra, Aurora, Benedito Novo, Dona Emma, Ibirama, Laurentino, Lontras, Pouso Redondo, Presidente Getulio, Rio do Campo, Rio do Oeste, Rodeio, Salete, Taió, Trombudo Gentral, Witmarsum, itemque territorium vulgo Distrito Apiuna, ad municipium Indaial pertinens, et territorium vulgo Distrito Rio da Prata, ad municipium Itaiópolis pertinens, iisque novam dioecesim condimus, nomine Rivi Australis iisdemque terminandam finibus ac simul sumpta territoria quae diximus. Novae dioecesis Sedes episcopalis in urbe Rio do Sul erit, episcopalis vero magisterii cathedra in curiali templo eadem in urbe exstante, Deo dicato in honorem Sancti Ioannis Baptistae, quod ad sacrarum cathedralium aedium gradum attollimus. Rivi Australis praeterea Ecclesia suffraganea erit metropolitanae Sedi Florianopolitanae, eiusque Episcopus Florianopolitano Metropolitae ad normam iuris obnoxius. Praecipimus insuper ut Canonicorum collegium condatur, per alias sub plumbo Litteras; interea Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo consilio et auxilio assint. Mensam episcopalem efficient Curiae emolumenta, a fidelibus sponte oblatae pecuniae, bona quae constitutae dioecesi obvenient ad normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici. Ad Seminarii erectionem quod attinet, serventur praescripta iuris communis, prae oculis praecipue habitis normis decreti «Optatam totius» Concilii Vaticani II, atque peculiares regulae Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Qui autem Seminarii alumni ingenii atque animi dotibus emineant, cum adoleverint, Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi. Hac Nostra Constitutione ad effectum adducta, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi addicantur, in cuius territorio legitimum vel beneficium vel officium habeant; ceteri vero clerici Seminariique tirones ei, in qua legitime degant. Acta denique et documenta dioecesim Rivi Australis respicientia ad eius Curiam mittantur, ut in condendo tabulario religiose custodiantur. Ea autem quae praescripsimus ad effectnm adducenda curet qui, tempore exsecutionis, Apostolici in Brasilia Nuntii partes agat, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta exaranda studeat ad Sacramque Congregationem pro Episcopis quam primum mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documerita vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio et vicesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 11, pp. 654-656

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top