Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE EL ORO
(MACHALENSIS)

*

PRAELATURA DE EL ORO AD DIOECESIS DIGNITATEM TOLLITUR, «MACHALENSIS» NOMINE.

 

Quem admodum creata omnia quasi insita lege ad suae aetatis perfectionem atque consummationem tendunt, ita Ecclesiae, toto orbe terrarum constitutae, postquam conditae fuerint, ac veluti per prima vitae tempora incesserint, sive caritate crescentes, sive doctrinae soliditate firmatae, sive christianorum numero et frequentia auctae, paulatim cum aetate adolescunt, donec, maturitate corroboratae, sensus mentesque hominum pertractante Spiritu Sancto, laetos omnium virtutum fructus edant. Quod cum feliciter in praelatura de El Oro factum esset, in qua praeterea a sua constitutione res haud parum immutatae sunt, censuit venerabilis Frater Vincentius Maya, Episcopus titulo Comanensis ponticus atque eius circumscriptionis Praelatus, bene fieri, si eadem Ecclesia ad dignitatem dioecesis eveheretur: per hoc enim maiora usque incrementa religiosae rei afferri. Qua re, Nos, venerabili Fratre Ioanne Ferrofino sententiam rogato, Archiepiscopo titulo Zenopolitano in Isauria atque in Republica Aequatoriana Apostolico Nuntio, suprema Nostra auctoritate haec decernimus. Praelaturam de El Oro ad gradum dioecesis tollimus, cui nomen erit Machalensis; cuius quidem Sedes episcopalis urbs erit Machala, in qua sacer Praesul domicilium collocabit cathedramque ponet, in templo scilicet Beatae Mariae Virginis de Mercede, quod in cathedralium templorum numerum redigimus, factis iuribus iustis. Quam novam dioecesim suffraganeam constituimus metropolitanae Sedi Conchensi in Aequatore, cuius Metropolitae Episcopus novae Sedis obnoxius erit. Item iubemus ut in ea Ecclesia Canonicorum collegium condatur, per alias sub plumbo Litteras; interea vero Canonicorum loco Consultores deligantur, qui Episcopo assint consilio et opera. Ad mensam quod attinet, fiet illa Curiae emolumentis, fidelium christianorum collationibus, bonis, si qua sunt, quae hucusque praelaturae pertinuerunt. De sacri Seminarii constitutione ea fieri iubemus, quae Codex Iuris Canonici statuit, Concilii Vaticani II decretum «Optatam totius» suadet, regulae Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica praescribunt. Ex eo autem lecti iuvenes, suo tempore, Romam mittantur, in Collegium Pianum Latinum Americanum, philosophia atque theologia imbuendi. Vix atque nova dioecesis condita fuerit per harum Litterarum effectionem, clerici et Sacerdotes in ea degentes legitimo domicilio, ipsi Ecclesiae accenseantur tamquam proprius clerus. Tandem placet venerabilem Fratrem Vincentium Maya, adhuc Episcopum titulo Comanensem ponticum, et eiusdem Ecclesiae Praelatum, priore Sede solutum, Episcopum Machalensem nominari et creari, dato regimine atque omni administratione rerum religiosarum atque temporalium bonorum. Ceterum, haec omnia, quae mandavimus, venerabilis Frater Ioannes Ferrofino ad effectum adducet, cui omnes facultates facimus, cuilibet, si visum fuerit, delegandas. Re vero peracta, documenta exarentur, quorum exempla sincere conscripta ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur, idque cito.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et tricesimo mensis ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
 Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 8, pp. 485-486

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana