 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PERAMIHOĖNSIS
(SONGEANAE) *
ABBATIA « NULLIUS » PERAMIHOĖNSIS
AD GRADUM DIOECESIS EXTOLLITUR, NOMINE «SONGEANA».
Quod sancta Christi Ecclesia, Deo favente, fines suos magis magisque profert
frequentioresque eam populi ac gentes tamquam matrem amplexantur, tantum Nobis
gaudii laetitiaeque parit, ut et Ipsi ea libentissimo animo ineamus foveamusque
incepta, quae ad animorum bonum assequendum aptius efficaciusque conducant.
Quapropter, cum Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda
Fide, post auditos venerabiles Fratres Petrum Aloisium Sartorelli,
Archiepiscopum titulo Seminensem et in Tanzania Pro-Nuntium Apostolicum, atque
Bermannum E. Spiess, Episcopum titulo Cemerinianensem et Abbatem
circumscriptionis Peramihoėnsis, ab Apostolica hac Sede petierit, ut eadem
abbatia ad dioecesis dignitatem eveheretur, pro suprema Nostra potestate, qua in
universam pollemus Ecclesiam, abbatiam nomine Peramihoėnsem ad dignitatem
dioecesis attollimus, nomine Songeanam, atque metropolitanae Sedi
Daressalaamensi tamquam suffraganeam subicimus, datis iuribus congruis.
Praecipimus insuper, ut Episcopi sedes in urbe vulgo Songea ponatur, eiusque
magisterii cathedra in principe eiusdem urbis sacra aede; utque pro Canonicorum
collegio, quod Apostolicas alias per Litteras condetur, Consultores dioecesani
deligantur, qui sacro Praesuli consilio et opera pro opportunitate praesto sint.
Mandamus denique ut has Litteras Nostras ad effectum adducat venerabilis Fratres
Petrus Aloisius Sartorelli, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos, qui
etiam de re acta congrua documenta exarari curet, ad Sacramque Congregationem
pro Gentium Evangelizatione mittat, de more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec
voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius
Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae
sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab
aliquo publico tabellione sint .subscripta, eadem omnino habenda erit fides,
quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum
Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis februarii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexogesimo nono, Pontiticatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 8, pp. 487-488
© Copyright 1969
- Libreria Editrice Vaticana
|