 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DAKARENSIS
(THIESINAE) *
QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS AB
ARCHIDIOECESI DAKARENSI,
NOVA CONDITUR DIOECESIS, «THIESINA» NOMINE.
Pro summo, quo in universam Ecclesiam pollemus, apostolici officii munere,
studio omni annitimur ut aptioribus in dies consiliis salutiferum Christi
Evangelium quam plurimis promulgetur hominibus promulgatumque in eorum mentibus
altius stabiliatur. Libentissimo propterea animo sententiam accipiendam esse
putavimus Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda
Fide, quae, post auditos venerabiles Fratres Ioannem Mariani, Archiepiscopum
titulo Missuensem, eundemque Apostolicum in Senegalensi Republica Pro-Nuntium
atque in Africa Occidentali Delegatum, et Hyacinthum Thiandoum, Archiepiscopum
Dakarensem, proposuit ut, certis ab archidioecesi Dakarensi distractis
territoriis, nova constitueretur dioecesis. Suprema ideo usi Nostra potestate,
ab Ecclesiae quam diximus territorio septemtrionalem partem separamus una cum
regione civili vulgo Thiès nuncupata et cum districtibus civilibus yulgo Thiès,
Tivanouane, Diourme, Bambey et M'backe, iisque dioecesim constituimus,
Thiesinam appellandam atque metropolitanae Sedi Dakarensi subiciendam.
Conditae dioecesis, quae Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione
obnoxia perget esse, sedes Episcopique domicilium in urbe Thiès erunt,
episcopalis vero magisterii cathedra in eiusdem urbis sacra aede principe.
Decernimus praeterea ut, pro Canonicorum collegio, Consultores dioecesani
deligantur, ad Codicis Iuris Canonici normas. Ea demum quae praescripsimus ut ad
effectum adducantur curet venerabilis Frater Ioannes Mariani, quem diximus, vel
ab eo delegatus sacerdos. Qui autem negotium perfecerit, congrua documenta
exaranda studeat ad Sacramque Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittat,
de more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 8, pp. 447-448
© Copyright 1969
- Libreria Editrice Vaticana
|