 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
WEETEBULAËNSIS *
PRAEFECTURA APOSTOLICA WEETEBULAËNSIS
AD DIOECESIS DIGNITATEM EVEHITUR,
EODEM NOMINE ATQUE FINIBUS.
Qua sollicitudine beatus Paulus Apostolus urgebatur, ut eas Ecclesias, quas
sudore et labore multo supernam docuerat veritatem, «ad mensuram aetatis
plenitudinis Christi» (Eph. 4, 13) perduceret, eadem et Nos cotidie
stimulamur, quibus universorum hominum salus divinitus commendatur quaerenda
atque tuenda. Cum autem praefectura apostolica Weetebulaënsis, Congregationi
Sanctissimi Redemptoris concredita, sive ob sacerdotum sagacem industriamque
sollertiam, sive ob catholicorum operum rerumque vigorem uberiora ceperit
incrementa et optime spei dederit fructus, censuit S. Congregatio pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide bene fieri, si eadem ad dignitatem
dioecesis eveheretur. Qua re Nos, venerabili Fratre Salvatore Pappalardo,
Archiepiscopo titulo Milesiensi et Apostolico in Indonesia Pro- Nuntio,
sententiam rogato, suprema Nostra auctoritate haec decernimus. Praefecturam
apostolicam Weetebulaënsem ad gradum dioecesis tollimus, iisdem finibus
et nomine servatis; cuius quidem Sedes episcopalis urbs erit vulgo Weetebula, in
qua sacer Praesul domicilium collocabit cathedramque ponet, in templo scilicet
Spiritus Sancti, quod in cathedralium templorum dignitatem redigimus, factis
iuribus iustis. Quam novam dioecesim suffraganeam constituimus metropolitanae
Sedi Endehenae et S. Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda
Fide obnoxiam. Item iubemus ut in ea Ecclesia Canonicorum collegium condatur,
per alias sub plumbo Litteras, interea vero Canonicorum loco Consultores
deligantur, qui Episcopo assint consilio et opera. Quod reliquum est, decernimus
ut hasce Nostras Litteras ad exsecutionem deducat ille qui eo tempore, quo haec
fiant, Apostolicae in Indonesia Pro-Nuntiaturae praeerit, facta potestate et
alium quemlibet ad hanc rem delegandi virum, dummodo ecclesiastica dignitate
pollentem. Re profecto rite acta, documenta exarari faciet atque sinceris
exemplis ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dgnitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmirenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 11, pp. 657-658
© Copyright 1969
- Libreria Editrice Vaticana
|