Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AUSTRALIAE*

VICARIATUS CASTRENSIS AUSTRALIAE ERIGITUR.

 

Summi Pastoris qui munere fungimur, nihil hoc sanctius agitamus in mente quam ut omnibus populis sacratissimam Christi religionem tradamus et peculiares fidelium coetus opportunis instruamus spiritualibus auxiliis. Quam ob rem, cum Conferentia Episcopalis Australiana, instante venerabili Fratre Thoma McCabe, Episcopo Vollongensi et adhuc pro spirituali militum australianorum cura «Director» seu «Inspector», enixe postulaverit ut pro christifidelibus exercitus Australiae Vicariatus Castrensis constitueretur, Nos, de sententia Sacri Consilii Christiano Nomini Propagando, post auditum venerabilem Fratrem Dominicum Enrici, Archiepiscopum tit. Ancusensem atque in Australia et Papuasia-Nova Guinea Apostolicum Delegatum, deque suprema Nostra potestate haec quae sequuntur decernimus atque iubemus. Suppleto, quatenus opus sit, eorum interesse habentium vel habere praesumentium consensu, his praesentibus Nostris Litteris Vicariatum Castrensem Australiae erigimus et constituimus; qui constabit: Vicario Castrensi, tribus cappellanis maioribus pro copiis terrestribus et aeriae ac navalis classis, necnon cappellanis minoribus, qui militum cappellani nuncupabuntur. Sedes Vicariatus Castrensis eiusque Curiae Camberrae statuimus; quae ad instar Curiae dioecesanae efformabitur et ad eam pertinebunt: Vicarius Generalis, Cappellani maiores seu Vicarii quasi-episcopales, consultores ceterique administri qui, iudicio Vicarii Castrensis, necessarii videantur. A causis non ab Apostolica Sede reservatis et in prima instantia pertractatis coram iudicio Vicarii Castrensis, fiat appellatio ad Metropolitam seu Archiepiscopum, semel pro semper electum, praehabita S. C. de Propaganda Fide approbatione.

Vicario autem Castrensi, a Nobis per decretum eiusdem Congregationis eligendo et episcopali seu archiepiscopali dignitate cohonestando, iurisdictro ordinaria erit, personalis, tum fori interni tum fori externi, specialis et cumulativa cum iurisdictione Ordinariorum locorum, ad normam Instructionis «Sollemne semper» seu de «Vicariis Castrensibus» a S. C. Consistoriali, die vigesimo tertio mensis aprilis, a. D. MCMLI editae. In stationibus seu praesidiis militaribus primo et principaliter Vicarius Castrensis iurisdictionem exercet, secundo, quoties scilicet Vicarius Castrensis eiusque cappellani absint vel desint, etiam extra Australiam, semper autem iure proprio, Ordinarius loci atque parochus, initis, quatenus opus erit, consiliis cum Vicario Castrensi et militum ducibus. Eidem autem facultatem tribuimus constituendi Vicarium Delegatum seu pro-Vicarium Castrensem, cui, congrua congruis referendo, munia conferantur quibus C. I. C. Vicarium Generalem instruit. Vicarii Castrensis iurisdictioni subdantur: — Sacerdotes saeculares et regulares qui munus cappellani militum, in bonum animorum, apud Australiae copias legitime exerceant;— universi christifideles qui in copiis terrestribus seu aeriae et navalis classis, Australianae nationis, actu stipendia faciunt; omnes pariter fideles qui memoratis copiis addicantur, dummodo legibus pro iisdem latis adstringantur; — familiae eorum qui supra memorantur, seu uxores, liberi, famuli, propinqui et necessarii qui cum illis in stationibus militaribus cohabitent vel extra patriam eosdem comitentur; — omnes utriusque sexus fideles qui in nosocomiis, eorumque accessionibus vel scholis militaribus addicti sint et ibidem cohabitent; — omnes tandem christifideles qui intra copiarum stationes habitent. Cappellanos omnes constituet, servatis servandis, Vicarius Castrensis; Cappellanos autem maiores necessariis et opportunis facultatibus pro copiis regendis, ad instar Vicariorum Episcopalium instruet. Militum cappellani animorum sibi commissorum curam gerent ad normam memoratae Instructionis «Sollemne semper».

Cappellani militum sive maiores sive minores, quoad ecclesiasticam disciplinam Vicario Castrensi omnino subdantur, sed potestati quoque Ordinarii loci, in quo versari contingat, subiciantur. Huic ergo in casibus urgentioribus et quoties Vicarius Castrensis providere non possit, fas est in eos animadvertere etiam canonicis sanctionibus, Eli casus ferat, monito confestim Vicario Castrensi. Quoad militum cappellanos religiosos, si forte adsint, adamussim servetur Instructio «de Cappellanis militum religiosis» a S. C. Negotiis Religiosorum Sodalium praeposita, die secundo mensis februarii a. D. MCMLV edita, nisi in casibus specialibus a S. C. pro Gentium Evangelizatione aliter provideatur. Cappellani valide et licite audire poterunt confessiones quorumlibet ad se accedentium in locis militibus reservatis, et etiam extra hos locos, nisi Ordinarius loci id iisdem expresse negaverit. Ad matrimonium quod attinet subditorum Vicariatus Castrensis districte servetur praescriptum canonis 1097, 2 C.I.C., id est «pro regula habeatur ut matrimonium coram sponsae parocho celebretur, nisi iusta causa excuset», et accurate expleantur actus qui, ad normam iuris, celebrationem matrimonii praecedere et subsequi solent. In conficienda Relatione de statu Vicariatus Castrensis quae singulis quinquenniis Apostolicae Sedi exhibenda est, Vicarius Castrensis quaesitis respondeat iuxta ea quae in «Formula servanda» praescripta sunt a S. C. Consistoriali die vigesima mensis octobris, anno Domini MCMLVI, statuta. Vacante officio Vicarii Castrensis, nisi aliter ab Apostolica Sede provisum fuerit, eius munus devolvetur ad pro-Vicarium, si adfuerit; secus ad Cappellanum maiorem qui ad normam can. 106, 3 C.I.C. praecedit. Qui autem huiusmodi munus assumpserit facultatibus fruatur atque oneribus adstringatur quae ius commune, congrua congruis referendo, Vicario Capitulari tribuit. Eiusdem praesertim erit de assumpto officio S. C. de Propaganda Fide certiorem facere ab eaque instructiones impetrare. Ceterum haec omnia quae mandavimus ad exitum adducat venerabilis Frater Dominicus Enrici, cuius meminimus, vel quem ipse delegaverit. Rebus vero factis, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad S. C. de Propaganda Fide cito mittantur.

Hanc autem Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse volumus, contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
 Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 13, pp. 761-764

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana