The Holy See
back up
Search
riga

CONSTITUTIO APOSTOLICA *

MISSALE ROMANUM

Missale Romanum ex decreto Concilii Oecumenci Vaticani II instauratum promulgatur.

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

Missale Romanum, ex decreto Concilii Tridentini a Decessore Nostro S. Pio V anno MDLXX promulgatum (Cf Const. Apost. Quo primum, die 13 menses Iulii anno 1570 data), nemo non suscipit in multis iisque mirificis utilitatis fructibus esse numerandum, qui ex eadem Sacrosancta Synodo in universam Christi Ecclesiam dilapsi sunt. Per quattuor enim saecula, non modo illud ritus Latini sacerdotes pro norma habuerunt, ad quam Eucharisticum Sacrificium facerent, sed sacri etiam Evangelii nuntii in omnes fere terras invexerunt. Innumeri praeterea sanctissimi viri animorum suorum erga Deum pietatem, haustis ex eo sive Sacrarum Scripturarum lectionibus sive precationibus, copiosius aluerunt, quarum praecipuam partem Sanctus Gregorius Magnus in certum digesserat ordinem.

Sed ex quo tempore latius in christiana plebe increbescere et invalescere coepit sacrae fovendae liturgice studium, quod, de Decessoris Nostri ven. rec. Pii XII sententia, estendere visum est actue providentis Dei erga huius aetatis hormines propensissimae voluntatis indicium, atque Sancti Spiritus per Ecclesiam suam salutiferum transitum (Cf PIUS ΧII, Allocutio iis, qui primo Conventui ex omni natione de Liturgia pastorali, Assisii habito, interfuerunt, die 22 mansis Sept. anno 1956: AAS 48, 1956, p. 712), palam pariter eluxit, Missalis Romani formulas tum aliquatenus recognoscendas tum accessionibus esse locupletandas. Cuius rei faciendae initium Idem Decessor Noster attulit Vigilia Paschali et Ordine Hebdomadae Sanctae instauratis (Cf. S. CONGR. RITUUM, Decr. Dominicae Resurrectionis, die 9 mensis Febr. anno 1951 datum: AAS 43, 1951, pp. 128 ss.; Decr. Maxima redemptionis nostrae mysteria, die 16 mensis Nov., anno 1955 editum: AAS 47, 1955, pp. 838 ss.), qui proinde primum quasi gradum posuit ad Missale Romanum novis huius temporis animi sensitius accommodandum.

Recens autem Concilium Oecumenicum Vaticanum II, edita Constitutione a verbis Sacrosanctum Concilium incipiente, generalis renovationis Missalis Romani fundam enta locavit: statuens, ut primum textus et ritus ita ordinaretur, ut sancta, quae significarent, clarius exprimerent (Cf CONCILIUM OECUM. VATICANUM II, Const. de sacra liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 21; AAS 56, 1964, p. 106); deinde ut Ordo Missae ita recognosceretur, ut singularum partium propria ratio necnon mutua conoxio clarius paterent, atque pia et actuosa fidelium participatio facilior redderetur (Cf ibid., n. 50, p. 114); tum ut, quo ditior mensa Verbi Dei pararetur fidelibus, thesauri biblici largius aperirentur (Cf ibid., n. 51, p. 114); ut postremo novus ritus concelebrationis conficeretur, Pontificali et Missali Romano inserendus (Cf ibid., n. 58, p. 115).

Attamen huiusmodi Missalis Romani renovatio nequaquam ex improviso inducta putanda est; cum ad eam haud dubie viam munierint progressiones in disciplinis liturgicis, proximis hisce quattuor saeculis, factae. Nam si, post Concilium Tridentinum celebratum, ad Missalis Romani recognitionem non parum adiuvarunt evoluti et inspecti vetusti Bibliothecae Vaticanae aliique undique conquisiti codices, uti confirmatur Constitutione Apostolica Quo primum a Decessore Nostro S. Pio V data, posthaec nimirum hinc vetustissimi liturgici fontes et reperti et foras emissi sunt, hinc liturgicae Orientales Ecclesiae formulae altius sunt investigatae; ita ut optarent multi, ut huius generis cum doctrinae tum pietatis divitiae, non modo in tabulariorum tenebris non iacerent, sed e contrario in lucem prolatae christianorum mentes animosque illustrarent et pascerent.

Nunc vero, ut novam Missalis Romani compositionem, summis saltem lineamentis, quasi praefiniamus, in primis animadvertimus, Institutione Generali, qua in libro tamquam prooemiο usi sumus, novas normas Eucharistici Sacrificii celebrandi proponi, sive quoad ritus persolvendos et officia uniuscuiusque astantis et participis propria, sive quoad supellectiles et loca rei divinae peragendae necessaria.

Praecipua instaurationis novitas in Precatione Eucharistica, quam vocant, versari existimanda est. Quamvis enim in Romano ritu prima eiusdem Precationis pars, hoc est Praefatio, varias, saeculis volventibus, susceperit fοrmulas, altera tamen pars, quam Canonem Actionis appellabant, per illud tempus, quod a IV ad V saeculum actum est, immutabilem induit formam; cum, e contrario, Liturgiae Orientales in ipsas Anaphoras quandam varietatem reciperent. Hac autem in re praeterquam quod Precatio Eucharistica aucta est copia Praefationum, vel ex antiquiore Romanae Ecclesiae traditione sumptarum, vel nunc primum compositarum, quibus et peculiares partes mysterii salutis clarius patefierent, et plura uberiοraque gratias agendi argumenta praeberentur, praeterea ut eidem Precationi tres novi Canones adderentur stauiimus. Attamen sive ut pastoralibus, quas nominant, rationibus consuleretur sive ut concelebratio expeditius procederet, iussimus verba Dominica in qualibet Canonis formula una eademque esse. Itaque in quavis Precatione Eucharistica illa sic proferri vοlumus: supra panem: ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADETUR; et supra calicem: ACCIPITE ET BIBETE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI NOVI ET AETERNI TESTAMENTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR IN REMISSIONEM PECCATORUM. - HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM. Verba autem mysterium fidei, de contextu verbοrum Christi Domini deducta, atque a sacerdote prolata, ad fidelium acclamationem veluti aditum aperiunt.

Quoad Ordinem Missae, ritus, probe servata eorum substantia, simpliciores facti sunt (Cf ibid., n. 50, p. 114). Εa namque praetermissa sunt, quae temporum decursu duplicata fuerunt vel minus utiliter addita (Ibid.), praesertim circa ritus oblatiοnis panis et vini, et circa ritus fractionis panis et Communiοnis.

Huc accedit quod restituuntur . . . ad prisitnam Sanctorum Patrum normam nonnulla quae temporum iniuria deciderunt (Cf ibid.); cuius generis sunt Homilia (Cf ibid., n. 52, p. 114), et Oratio universalis seu Oratiο fidelium (Cf ibid., n. 53. n. 114), et ritus paenitentialis, seu reconciliationis cum Deo et cum fratribus, initio Missae peragendus: cui, ut opοrtebat, suum redditum est momentum.

Ad haec, iuxta illud Concilii Vaticani II praescriptum, quo praecipiebatur ut intra praestitutum annorum spatium, praestantior pars Scripturarum Sancatarum populo legeretur (Cf ibid., n. 51, p. 114), totum Lectionum corpus diebus dominicis legendarum in trium annorum ordinem tributum est. Praeterea diebus utcumque festis, lectioni Epistulae et Evangelii alia praeponitur, ex Veteri Τestamento, vel, Tempore Paschali, ex Actibus Apostolοrum sumpta. Hac enim adhibita ratione, enucleatius mysterii salutis cοntinuus processus illustratur, verbis Dei revelatis demonstratus. Quae amplissima lectionum biblicarum copia, qua diebus festis praestantior Sacrarum Scripturarum pars fidelibus prοponitur, accessione profecto completur reliquarum Librorum Sacrοrum partium, quae diebus profestis recitantur.

Quae sane omnia hoc modo ordinata sunt, ut magis ac magis in christifidelibus ea verbi Dei fames (Cf Am 8, 11) exstimuletur, qua, Spirito Sanctο duce, novi Foederis populus ad perfectam Ecclesiae unitatem veluti urgeri videatur. Hisce ita compositis, illud etiam vehementer fore confidimus, ut sacerdotes et fideles simul sanctius animum suum ad Cenam Domini praeparent, simul, Sacras Scripturas altius meditati, verbis Domini uberius in dies alantur. Exinde denique sequetur, ut, iuxta Concilii Vaticani II monita, Divinae Litterae sive quasi quidam spiritualis vitae fons perennis, sive praecipuum christianae doctrinae tradendae argumentum, sive demum cuiusvis theologicae institutionis medulla ab omnibus habeantur.

Verumtamen in hac Missalis Romani instaurations, non solum tres, de quibus adhuc diximus, partes, hoc est Precatio Eucharistica, Ordo Missae et Ordο Lectionum, mutatae sunt, sed ceterae etiam, in quibus idem constat, recognitae et valde variatae sunt, id est: Temporale, Sanctorale, Commune Sanctorum, Missae Rituales et Missae votivae, quae vocant. In quibus peculiaris quaedam diligentia ad Orationes adhibita est, quae non solum numero auctae sunt, ut novis horum temporum neccssitatibus novae responderent, sed etiam vetustissimae ad antiquorum textuum fidem redditae. Ex quο factum est, ut singulis praecipuorum temporum liturgicorum feriins, scilicet Adventus, Nativitatis, Quadragesimae et Paschae, diversa cotidie adiceretur oratio.

Quod reliquum est, licet textus Gradualis Romani, ad cantum saltem quod attinet, nοn fuerit mutatus, tamen, facilioris intellectus gratia, sive Psalmus ille Responsorius, de quο S. Augustinus et S. Leo Magnus saepe commermorant, sive Antiphonae ad Introitum et ad Communionem in Missis lectis adhibendae, pro opportunitate, instaurata sunt.

Ad extremum, ex iis quae hactenus de novo Missali Romano exposuimus quiddam nunc cogere et efficere placet. Cum Decessor Noster S. Pius V principem Missalis Romani editionem promulgavit, illud veluti quoddam unitatis liturgicae instrumentum idemque tamquam genuini religiοsique cultus in Ecclesia monumentum christiano populo repraesentavit. Haud secus Nos, etsi, de praescripto Concilii Vaticani II, in novum Missale legitimas varietates et aptationes (Cf CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, nn. 38-40; AAS 56, 1964, p. 110) ascivimus, nihilo tamen secius fore confidimus, ut hoc ipsum a christifidelibus quasi subsidium ad mutuam omnium unitatem testandam confirmandamque accipiatur, utpote cuius ope, in tot varietate linguarum, una eademque cunctorum precatio ad caelestem Patrem, per summum Pontificem nostrum Iesum Christum, in Spiritu Sancto, quovis ture fragrantior ascendat.

Quae Constitutione hac Nostra praescripsimus vigere incipient a die XXX proximi mensis Novembris hoc anno, id est a Dominica I Adventus.

Nostra haec autem statuta et praescripta nunc et in posterum firma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris editis, ceterisque praescriptionibus etiam peculiari mentione et derogatione dignis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die III mensis Aprilis, in Cena Domini N.I.C., anno MCMLXIX;, Pontificatus Nostri sexto.

PAULUS PP. VI 

* AAS 61 (1969). pp. 217-226

                                 

top