The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BARRANQUILLENSIS*

NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONDITUR, «BARRANQUILLENSIS» NOMINE, CUIUS ERIT METROPOLITANA SEDES IPSA BARRANQUILLENSIS.

 

Recta rerum dispositio, et ordo, et distributio, quam multum dioecesium causam iuvent ac prosperitatem promoveant, facile quippe intellegi potest, modo vel obiter consideretur saepe per haec et difficultates vinci facilius, et minui sacrorum Praesulum labores, et sub unius disciplinam Antistitis subactis pluribus territo riis, quasi in unum redactis viribus, plus fìrmitatis atque roboris absumere sive singulas Ecclesias, sive ipsam Christi fìdem atque religionem. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Iosephus Paupini, Archiepiscopus titulo Sebastopolitanus in Abasgia et in Columbiana Republica Apostolicus Nuntius, audito coetu Episcoporum eiusdem nationis, proposuerit ut in eadem nova excitaretur provincia ecclesiastica, Barranquillensi dioecesi ad dignitatem metropolitanae Sedis evecta, Nos re bene reputata atque Ordinariorum Episcoporum, quorum res interesset, ante audita sententia id probantes quod propositum est, haec decernimus. Barranquillensem dioecesim, de iure metropolitano Ecclesiae Carthaginensis in Columbia detrahentes, ad gradum et dignitatem Sedis metropolitanae evehimus, cum iuribus omnibus. Cui adnectimus, tamquam suffraganeas, dioeceses S. Marthae, ab eadem provincia Carthaginensi separandam, atque Valledurapensem, quam hac ipsa die constituimus. Venerabilem autem Fratrem Germanum Villa Garizia, sacrum Barranquillensem Antistitem, ad dignitatem Archiepiscopi Metropolitae tollimus, factis scilicet iuribus congruentibus. Ceterum, quae per has Litteras iussimus, venerabilis Frater qui eo tempore quo hae Litterae ad effectum deduci debeant Nuntiaturae Apostolicae in Columbia praeerit, fieri studebit. Qui, re acta, documenta conscribi faciet atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mitti curabit.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 12, pp. 697-698

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 

top