The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CARTHAGINENSIS IN COLUMBIA - SANCTI GEORGII
(MAGANGUËNSIS)
*

QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS AB ARCHIDIOECCSI CARTHAGINENSI
IN COLUMBIA ET AB APOSTOLICO VICARIATU SANCTI GEORGII,
NOVA DIOECESIS CONDITUR, NOMINE «MAGANGUËNSIS».

 

Recta sapiensque regiminis ratio, quod in universam Christi Ecclesiam obtinemus, postulat quandoque ut quarundam ecclesiasticarum circumscriptionum diviso territorio, alia constituatur, pleno suoque iure regenda. Quam quidem partitionem aptiori fidelium curationi quam maxime favere nemo non videt. Precibus ideo venerabilis Fratris Iosephi Paupini, Archiepiscopi titulo Sebastopolitani in Abasgia et in Columbiana Republica Nuntii Apostolici, accedendum esse censuimus, qui, post auditum Columbianae nationis Episcoporum Coetum, ab Apostolica Sede petiit ut nova ibi locorum conderetur dioecesis, deque apostolica Nostra potestate sequentia esse decernenda. Ab archidioecesi Carthaginensi in Columbia territorium seiungimus, quod complectitur municipia vulgo nuncupata Maganguè, Córdoba, Margarita, Mompós, Pinillos, San Fernando et Zambrano; a vicariatu apostolico Sancti Georgii territorium municipiorum, quae appellantur Achí, Barranco de Loba, Morales, San Martín de Loba, Simití et San Pablo iisque dioecesim condimus Maganguënsem appellandam iisdemque circumscribendam finibus ac simul sumpta municipia quae diximus. Novae dioecesis sedes Episcopique domicilium in urbe Magangué erit; episcopalis autem magisterii cathedra in curiali templo, Deo sacro in honorem Beatae Mariae Virginis vulgo de la Purificación, quod cathedrale dehinc habebitur, cum iuribus congruis. Suffraganea praeterea ea erit metropolitanae Sedi Carthaginensi in Columbia; eius vero Praesul Metropolitae, ad normam iuris canonici, obnoxius. Mandamus praeterea ut Canonicorum collegium eadem in dioecesi constituatur, per alias tamen sub plumbo Litteras, intereaque Consultores dioecesani ad iuris normas deligantur, qui Episcopo consilio et ope auxilientur. Mensa episcopalis efficietur ipsis Curiae emolumentis, fidelium sponte oblatis pecuniis atque iis bonis quae constitutae dioecesi obvenient, ad normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici; item fundus et domus Seminarii vulgo San Benito Abad, in finibus dioecesis Sincelejensis exstantes, tamquam bona dioecesis Maganguensis habeantur. Ad sacrorum alumnorum institutionem quod attinet, praescripta serventur iuris communis, prae oculis praesertim habito decreto Concilii Vaticani II «Optatam totius», atque peculiares regulae Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Ex quibus alumnis, qui ingenii acie praestiterint Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi. Quod vero spectat dioecesis regimen et administrationem, Vicarii Capitularis electionem idque genus alia, sacrorum canonum praescripta diligentissime serventur. Simul ac dioecesis Maganguënsis constituta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur adscripti, in cuius territorio beneficium vel officium habeant; ceteri autem sacerdotes, clerici Seminariique tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Acta denique et documenta novam dioecesim respicientia ad eius Curiam mittantur, ut in condendo tabulario serventur. Haec omnia quae praescripsimus ut ad effectum adducat curet venerabilis ille Frater, qui tempore exsecutionis Apostolicum Nuntium in Columbiana Republica agat, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta exaranda studeat ad Sacramque Congregationem pro Episcopis quam primum mittat, de more signata.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 12, pp. 703-704

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 

top