The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CAGAYANAE
(MALAIBALAIENSIS)
*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI CAGAYANA,
NOVA CONDITUR PRAELATURA, NOMINE «MALAIBALAIENSIS».

 

Ut commodis frequentissimi Cagayanae archidioecesis populi quam maxime consuleretur, censuit venerabilis Frater Iacobus Thomas Gibbons Hayes, eiusdem Sedis sacer Praesul, post auditum videlicet Coetum Episcoporum Insularum Philippinarum, esse territorium suae dicionis dividendum novamque ibi locorum ecclesiasticam circumscriptionem constituendam. Quod cum ut fieret ab Apostolica Sede ille petierit, cumque opportunum Nobis visum sit, de sententia venerabilis Fratris Carmeli Rocco, Archiepiscopi titulo Iustinianopolitani in Galatia et in Republica Insularum Philippinarum Apostolici Nuntii, iisdem precibus accedendum, sequentia decernimus ac iubemus. Ab archidioecesi Cagayana integrum territorium separamus civilis provinciae vulgo Bukidnon, quod complectitur vicariatus Sanctae Theresiae a Iesu Infante, Sancti Ioseph et Sacri Cordis Iesu, eoque novam praelaturam condimus, Malaibalaiensem appellandam iisdemque circumscribendam finibus ac civilis provincia, quam diximus. Eam metropolitanae Sedi Cagayanae suffraganeam facimus, itemque eius Antistes metropolitano eiusdem archidioecesis Praesulis iuri. Constitutae praelaturae sedes in urbe vulgo Malaybalay erit, magisterii vero cathedra in curiali templo in eadem urbe exstante, Deo dicato in honorem Sancti Isidori Opificis, cui quidem honores et privilegia tribuimus praelaticii templi. Mensam, quam dicunt, constituent Curiae emolumenta, fidelium sponte oblatae pecuniae atque bonorum pars, quae Malaibalaiensi praelaturae obvenient ad normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici. Quod autem attinet ad Seminarii constitutionem alumnorumque educationem, serventur praescripta iuris communis in primisque normae decreti «Optatam totius» Concilii Vaticani II, atque peculiares leges Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Cuius Seminarii alumni illi, qui animi simulque ingenii dotibus praestent, Romam mittantur, in Seminarium Pontificium Philippinum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi. Simul ac haec quae praescripsimus ad effectum adducta fuerint, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi addicantur, in qua beneficium vel officium habeant, ceteri vero clerici Seminariique tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Acta praeterea et documenta novam Sedem respicientia a Cagayana Curia ad Malaibalaiensem transferantur, in tabulario religiose custodienda. Haec quae decrevimus ad effectum adducat venerabilis Frater Carmelus Rocco, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui vero negotium perfecerit, congrua documenta exaranda curet ad Sacramque Congregationem pro Episcopis quam primum mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 11, pp. 660-662

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 

top