The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

  MONTERIENSIS - S. GEORGII
(SINUENSIS SUPERIORIS)
*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ECCLESIIS MONTERIENSI
ET S. GEORGII, NOVA PRAELATURA CONDITUR,
«SINUENSIS SUPERIORIS» COGNOMINANDA.

 

Ex quo Deo benignissime placuit ut Nos, quamvis ex omni parte virium impares, Ecclesiae suae universae, suscepto pascendi gregis munere, praeficeremus, idque sic ut beatus Petrus summo amore, quasi patris, ageremus, ex eo profecto tempore industriam Nostram omnem et labores, et studia, et sollicitudines in eo collocavimus, ut necessitatibus Christifidelium inserviremus: vera sunt enim Sancti Augustini verba, esse, scilicet, documentum amoris pascere dominicum gregem (cfr. In Io. 21, 15-17). Quam ob rem, cum venerabilis Frater Iosephus Paupini, Archiepiscopus titulo Sebastopolitanus in Abasgia, atque in Republica Columbiana Apostolicus Nuntius, audita quidem Conferentia Episcopali, quam dicunt, Columbianae nationis, expostulaverit ut ibi loci nova Praelatura conderetur, Nos auditis quos oporteret, haec decernimus atque iubemus. A dioecesi Monteriensi territorium separamus, quod complectitur municipium vulgo Tierralta; a vicariatu apostolico S. Georgii municipia, quibus nomen: Montelibano, et Ayapel. His autem territoriis novam praelaturam constituimus, Sinuensis Superioris appellatione, cuius erit caput urbs Montelibano, praelaticium autem templum quod est Beatae Luciae Virgini et Martyri dicatum, factis nempe iuribus talium templorum. Praelatura haec suffraganea erit Sedi metropolitanae Carthaginensi in Columbia, item eius Praesul Metropolitae. De mensa novae Ecclesiae statuimus ut ea sive Curiae emolumentis fiat, sive fidelium christianorum collationibus, sive, si qua sint, bonis quae ei provenient ad normam canonis 1500 C. I. C. Seminarium condatur, in qua re tum ad ius commune respiciatur, tum ad singulares leges Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica, tum ad Decretum Concilii Vaticani II «Optatam totius». Cum vero iuvenes eo aetatis pervenerint, ut philosophiae atque sacrae theologiae incumbere debeant, Romam meliores mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum. Regimen praelaturae, ceteraque quae ad eius administrationem attinet, iure canonico temperentur. Condita autem nova circumscriptione, qui sacerdotes in eius territorio officium aut beneficium habeant, eius clero accenseantur; ceteri clerici atque Seminarii tirones, ei Ecclesiae, in cuius finibus legitime degant. Acta praeterea et documenta quae de fidelibus seu rebus novae praelaturae tractent, ad eius Curiam mittantur atque ibidem religiose custodiantur in tabulario. Ceterum, hae Litterae Nostrae ad exitum deducantur ab eo qui tempore exsecutionis Apostolicae Nuntiaturae in Republica Columbiana praesit. Re vero peracta, documenta exarentur atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 12, pp. 701-702

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 

top