The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CARTHAGINENSIS IN COLUMBIA - SANCTI GEORGII (SINCELEJENSIS)*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI CARTHAGINENSI
IN COLUMBIA ET A VICARIATU APOSTOLICO SANCTI GEORGII,
NOVA CONDITUR DIOECESIS, «SINCELEJENSIS» APPELLANDA.

 

Ad Ecclesiam Christi in dies augendam nemo non videt quantum conferant apta rerum religiosarum dispositio finiumque dioecesium idonea temperatio. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Iosephus Paupini, Archiepiscopus titulo Sebastopolitanus in Abasgia et in Republica Columbiana Apostolicus Nuntius, audita Conferentia Episcopali Columbiana, ab hac Petri Sede expostulaverit ut, distractis quibusdam territoriis ab archidioecesi Carthaginensi in Columbia et a vicariatu apostolico Sancti Georgii, nova quaedam constitueretur dioecesis, Nos, sententiam rogatis Ordinariis quorum intersit eorumque omnium consensum supplentes qui hac supra re aliquid iuris vel habeant vel se praesumant habere, ea quae sequuntur, decernimus et iubemus. Ab archidioecesi Carthaginensi in Columbia territorium separamus quod complectitur municipia vulgo nuncupata Sincelejo, Colosó (Ricaurte), Corozal, Morroa, Ovejas, Palmito, Sampués, San Onofre, San Pedro, Sincé et Tulú; a vicariatu autem apostolico Sancti Georgii territorium distrahimus municipiorum quae vulgo appellantur: Caimito, Majagual, S. Benito Abad, San Marcos, Sucre et Tolúviejo; quibus omnibus distractis territoriis novam condimus dioecesim Sincelejensem appellandam, iisdemque circumscribendam finibus ac municipia, simul sumpta, quae diximus. Novae dioecesis sedes episcopalis in urbe vulgo Sincelejo erit, episcopalis vero magisterii cathedra in curiali sacra aede S. Francisci Assisiensis, quam ad gradum templi cathedralis tollimus, cum iuribus debitis. Episcopo autem, praeterquam quod iura congrua damus, obligationes etiam imponimus, quae Episcoporum residentium sunt propria. Sincelejensis praeterea Ecclesia suffraganea erit metropolitanae Sedi Carthaginensi in Columbia; item sacer eius Antistes metropolitanae iurisdictioni Archiepiscopi Carthaginensis in Columbia subdetur. Ad Canonicos quod attinet, cathedrale collegium condatur, post alias tamen Apostolicas datas Litteras; interea Consultores dioecesani deligantur, ad normas Iuris Canonici. Quod vero spectat Seminarium, serventur praescripta iuris communis, prae oculis etiam habitis normis decreti Concilii Vaticani II, a verbis «Optatam totius» incipientis, atque peculiares leges Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Seminarii autem alumni, et animi et ingenii dotibus prae ceteris insignes, Romam, cum adoleverint, mittantur, in Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi. Mensa episcopalis, quae dicitur, constabit Curiae emolumentis; fidelium collationibus, sponte oblatis; ea bonorum parte, quae novae dioecesi obveniet ad normam canonis 1500 C. I. C. Ad clerum quod attinet, censemus ut, his Litteris ad effectum adductis, eo ipso sacerdotes illi Sedi ascribantur, in cuius territorio beneficium vel officium habeant; ceteri vero clerici Seminariique tirones ei Sedi, in qua legitime degant. Acta autem et documenta, dioecesim hodie conditam respicientia, e Curiis episcopalibus Carthaginensi in Columbia et Sancti Georgii ad Curiae Sincelejensis condendum tabularium rite transmittantur. Ceterum quae per has Litteras mandavimus exsequenda is curabit qui, eo tempore quo negotium agendum erit, Apostolicam in Columbia Nuntiaturam regat, vel per se ipse vel per alium, factis ad id necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad S. Congregationem pro Episcopis cito mittantur.

Hanc autem Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus, contrariis minime obstantibus, etiam speciali mentione dignis.

Datum Romae apud S. Petrum, die vigesimo quinto mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 12, pp. 699-700

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 

top