The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GUATIMALENSIS
(ESCUINTLENSIS)
*

QUODAM SEPARATO TERRITORIO AB ARCHIDIOECESI GUATIMALENSI,
 NOVA CONDITUR PRAELATURA, NOMINE «ESCUINTLENSIS».

 

De animorum bono quam qui maxime sollicitus, putavit venerabilis Frater Noster Marius S. R. E. Cardinalis Casariego, Archiepiscopus Guatimalensis, haud parum utilitatis fidelibus suis provenire si, diviso territorio archidioecesis suae amplissimo, nova ibi locorum ecclesiastica circumscriptio constitueretur. Cumque, post auditum hoc super negotio Episcoporum Guatimalensium Coetum, ut votis suis ac precibus accederemus a Nobis petierit, libenti Nos animo sequentia decernimus ac iubemus, de sententia quidem sive venerabilis Fratris Hieronymi Prigione, Archiepiscopi titulo Lauriacensis atque in Republica Guatimalensi Apostolici Nuntii, sive venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui Sacrae Congregationi pro Episcopis praesunt. Ab archidioecesi Guatimalensi territorium seiungimus civilis provinciae seu Departamento vulgo Escuintla, eoque novam praelaturam condimus, Escuintlensem appellandam iisdemque circumscribendam finibus ac civilis qua constat provincia. Constitutae praelaturae sedem in urbe Escuintla poni volumus, in eaque quod exstat curiale templum, Deo dicatum in honorem Beatae Mariae Virginis Immaculatae, tamquam praelaticium haberi, cum iuribus congruis. Praelatus autem Ordinarius praeterquam quod iustis iuribus fruetur, propriis etiam obligationibus tenebitur, iuxta Codicis Iuris Canonici leges et praescripta. Escuintlensem praeterea praelaturam suffraganeam metropolitanae Sedi Guatimalensi facimus, eiusque Praelatum Ordinarimn eiusdem Ecclesiae Archiepiscopi iurisdictioni obnoxium. Mensam praelaticiam, quam dicunt, efficient Curiae emolumenta, a fidelibus sponte oblatae pecuniae atque bonoruro pars, quae ei obvenient ad normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici. Ad Seminarii aedificationem quod attinet alumnorumque sacrorum institutionem serventur normae iuris communis atque decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius», peculiaresque Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica leges. Quod insuper spectat regimen et administrationem conditae Ecclesiae, Vicarii Capitularis, Sede vacante, electionem aliaque id genus, religiose quae sacri canones praescribunt serventur. Simul ac praelatura Escuintlensis constituta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi addicantur, in qua beneficium vel officium habeant; ceteri autem sacerdotes Seminariique alumni ei, in qua legitimo domicilio degant. Acta denique et documenta novam praelaturam respicientia ad eius Curiam mittantur in tabulario custodienda. Ea tandem quae praescripsimus ut ad effectum adducat curet venerabilis Frater Bieronymus Prigione, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui vero negotium perfecerit ad Sacram Congregationem pro Episcopis congrua documenta de more exarata mittat, signata atque sigillo impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, curo per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis maii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.
 

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

 Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 13, pp. 764-766

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 

top