The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

REGISTRENSIS ET ALIARUM
(SANCTI FELICIS)
*

QUIBUSDAM TERRITORIIS SEPARATIS A PRAELATURIS REGISTRENSI, SANCTISSIMAE CONCEPTIONIS DE ARAGUAIA ET CRISTALANDIENSI,
NOVA CONDITUR PRAELATURA, NOMINE «SANCTI FELICIS».

 

Quo commodius suorum fidelium utilitati consulerent, censuerunt venerabiles Fratres Camillus Faresin, Episcopus titulo Bubastitanus et Praelatus Registrensis, Iacobus Antonius Schuck, Episcopus titulo Avissensis et Praelatus Cristalandiensis, atque Aloisius Antonius du Noday, Administrator Apostolicus «sede plena» Sanctissimae Conceptionis de Araguaia, posse, quibusdam detractis e suis Sedibus territoriis, aliam praelaturam ibi locorum constitui. Quod cum Apostolicae huic Sedi proposuerint, libenti Nos animo, audito antea scilicet venerabili Fratre Sebastiano Baggio, Apostolico iam in Brasilia Nuntio, deque sententia venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositorum, sequentia decernimus atque iubemus. A praelaturis Registrensi et Sanctissimae Conceptionis de Araguaia integrum territorium seiungimus municipii vulgo Luciara appellati, ut nunc lege civili terminatur; a praelatura autem Cristalandiensi integram insulam Bananal appellatam, atque ab eadem praelatura Registrensi partem septemtrionalem municipii vulgo Barra do Garças, iisque terris praelaturam condimus Sancti Felicis nomine, cuius hi erunt fines: ad septemtrionem, limites praelaturae Sanctissimae Conceptionis de Araguaia, qui nunc videlicet civiles status limitant, vulgo Parà et Mato Grosso; ad orientem solem, limites praelaturae Cristalandiensis et, ad occidentem solem, praelaturae Adamanteae, id est flumina vulgo Araguaia et Xingu; ad meridiem autem linea quae, procedens a confluentibus fluminibus Peixe et Araguaia appellatis, pergit inter occasum et septemtrionem, usque ad confluentes rivos Cururú et Das Mortes; hinc vero via recta usque ad confluentes fluvios Couto de Magalhaes et Xingu. Novae praelaturae sedes in urbe Sancto Felice ponetur, cathedra autem praelaticia in curiali sacra aede, Deo dicata in honorem Sancti Felicis de Valois, quam ad dignitatem templi praelaticii attollimus, cum iuribus et privilegiis congruis; Praelatus scilicet, praeterquam quod debita iura habebit, officiis etiam et obligationibus tenebitur, ad normam iuris communis. Decernimus praeterea ut eadem praelatura suffraganea sit metropolitanae Sedi Cuiabensi; itemque Praelatus Ordinarius, eiusdem Sedis Archiepiscopo; ut mensa praelaticia Curiae emolumentis constituatur, fidelium pecuniis atque bonorum parte, quae praelaturae Sancti Felicis obvenient, ad normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici; ut, ad Seminarii aedificationem quod attinet alumnorumque educationem, serventur praescripta iuris communis, in primisque normae decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius», atque regulae peculiares Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica; ut Seminarii alumni, qui ingenio simulque virtute excellant, Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi; ut demum, his Litteris ad effectum adductis, sacerdotes Ecclesiae illi addicantur, in cuius territorio beneficium vel officium legitime habeant; ceteri vero clerici Seminariique tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Acta et documenta praelaturam conditam respicientia ad eius Curiam cito transferantur, in tabulario religiose custodienda. Haec quae praescripsimus ad effectum adducat qui tempore exsecutionis Nuntiaturae Apostolicae in Brasilia praeerit, vel ab eo delegatus sacerdos; qui autem negotium perfecerit congrua documenta exaranda curet ad Sacramque Congregationem pro Episcopis mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertiodecimo mensis maii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Gaspar Cantagalli, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 13, pp. 766-768

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 

top