 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MERAUKENSIS
(AGATSENSIS) *
DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB
ECCLESIA MERAUKENSI,
NOVA DIOECESIS « AGATSENSIS » CONDITUR.
Prophetae vaticinium: fore ut lapis ille de monte
abscissus terram omnem repleret mons factus (cf. Dan., 3, 35 ss. et 44 ss.),
omnibus regnis atque imperiis comminutis, commode potest et in Christi Ecclesiam cadere, quae humilibus quidem orta initiis, invasit, quasi fiamma ignis,
in omnes terrae partes. Cum autem Sacra Congregatio pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide, audito ante venerabili Fratre
Salvatore Pappalardo, Archiepiscopo titulo Milesiensi atque in Indonesia
Pro-Nuntio, item Ordinario loci, cuius res interesset, proposuerit ut
nonnullis territoriis detractis ab archidioecesi Meraukensi, nova ibi loci
excitaretur dioecesis, Nos re bene reputata, haec quae sequuntur decernimus. Ab
Ecclesia Meraukensi territorium vulgo Asmat cognominatum ac in quinque civiles
districtus, quos dicunt, distributum, nempe Agats, Sawa-Erma, Pririmapone, Atsj
et Tjitak Senggo, separamus atque in novae dioecesis formam redigimus, Agatsensis nomine, atque metropoli Meraukensi suffraganeae, quae Sacrae
Congregationi de Propaganda Fide obnoxia adhuc erit. Cuius episcopalem Sedem in
urbe Agats statui censemus, in qua, videlicet in templo S. Crucis,
cathedram episcopalis auctoritatis collocari, quod ad dignitatem cathedralium
templorum evehimus. Canonicorum collegium condatur; quod si fieri non possit
ad praesens, Consultores dioecesani deligantur, Episcopum iuvaturi sive
consilio sive ope et industria sua. Cetera quae vel dioecesim ipsam vel incolas
respiciant, ad normam Iuris Canonici regantur. Ceterum haec quae mandavimus,
venerabilis Frater Salvator Pappalardo facienda curet, vel qui Pro-Nuntii munere
fungatur quo tempore hae Litterae ad effectum deduci debeant. Re vero acta,
documenta exarentur, quae sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei
Propagandae cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum
efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis
quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius
Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta
officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini
praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat;
quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive
manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate
constituti simllique ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino
habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S.
Petrum, die undetricesimo mensis maii, anno Domini millesimo nongentesimo
sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 13, pp. 770-771
© Copyright 1969
- Libreria Editrice Vaticana
|